Church Fathers: Ante-Nicene Fathers Volume 2: 2.05.27 Clement - Stromata - Book 3 - Ch 1-5

Online Resource Library

Commentary Index | Return to PrayerRequest.com | Download

Church Fathers: Ante-Nicene Fathers Volume 2: 2.05.27 Clement - Stromata - Book 3 - Ch 1-5



TOPIC: Ante-Nicene Fathers Volume 2 (Other Topics in this Collection)
SUBJECT: 2.05.27 Clement - Stromata - Book 3 - Ch 1-5

Other Subjects in this Topic:

Clement of Alexandria (Cont.)

The Stromata, Or Miscellanies. (Cont.)

Book III.1

Caput I. — Basilidis Sententiam de Continentia Et Nuptus Refutat.

Ac Valentiniani quidem, qui desuper ex divinis emissionibus deduxere conjugationes, acceptum habent matrimonium: Basilidis autem sectatores, “Cum interrogassent, inquiunt, apostoli, nun sit melius uxorem non ducere, dicunt respondisse Dominum: ‘Non omnes capiunt verbum hoc, Sunt enim eunuchi alii a nativitate, alii vero a necessitate.’” (Mat_19:11, Mat_19:12) Hoc dictum autem sic interpretantur: “Quidam ex quo nati sunt, naturaliter feminam aversantur, qui quidem hoc naturali utentes temperamento, recte faciunt, si uxorem non ducant. Hi, inquiunt, eunuchi sunt ex nativitate. Qui autem sunt a necessitate, ii sunt theatrici exercitatores, qui, gloriae studio retracti, se continent. Quinetiam qui casu aliquo excisi sunt, eunuchi facti sunt per necessitatem. Qui itaque eunuchi fiunt per necessitatem, non fiunt eunuchi secundum logon, seu rationem. Qui autem regni sempiterni gratia seipsos castrarunt, id ad declinandas, inquiunt, conjugii molestias fecerunt, quod procurandae rei familiaris onus ac sollicitudinem timerent. Et illud: ‘Melius est nubere quam uri,’ (1Co_7:9) dicentem Apostolum aiunt velle: Ne animam tuam in ignem injicias, noctu et interdiu resistens, et timens ne a continentia excidas. Nam cum in resistendo occupata fuerit anima, a spe est divisa” — Patienter igitur sustine,” inquit his verbis Isidoms in Moralibus, “contentiosam mulierem, ne a Dei gratia avellaris; et cum ignem in semine excreveris, cum bona ores conscientia. Quando autem, inquit, tua gratiarum actio delapsa fuerit in petitionem, et deinceps steteris, ut tamen labi ac titubare non desinas, duc uxorem. Sin est aliquis juvenis, vel pauper, vel infirmus, et non ei libel logo, seu rationi, convenienter uxorem ducere, is a fratre ne discedat; dicat: Ingressus sum in sancta, nihil possum pati. Quod si eum suspicio aliqua subeat, dicat: Frater, impone mihi manum, ne peccem; et confestim tum in mente, tum in corpore opem experietur. Velit modo quod bonum est perficere, et assequetur. Nonnunquam autem ore tenus dicimus: Nolumus peccare; animus autem noster propendet in pectatum. Qui est ejusmodi, propier metum, quod vult, non facit, ne ei constituatur supplicium. At hominum generi quaedam necessaria sunt ac naturalia duntaxat. Quod indumentis egeat, necessarium simul est et naturale: est autem venerea voluptas naturalis, sed non necessaria.” Has voces adduxi ad reprehendendos Basilidianos, qui non recte vivunt, ut qui vel peccandi potestatem habeant propter perfectionem, vel omnino quidem natura salvi futuri sint, etsi nunc peccent, quod naturae dignitate sunt electi. Neque vero primi dogmatum architecti eorumdem perpetrandorum potestatem illis faciunt. Ne ergo Christi nomen suspicientes, et iis, qui sunt in gentibus intemperantissimi, incontinentius viventes, nomini maledictum inurant. “Qui enim sunt ejusmodi, pseudapostoli, operarii dolosi,” usque ad illud: “Quorum finis erit secundum opera eorum.” (2Co_9:13, 2Co_9:15) Est ergo continentia, corporis despicientia secundum confessionem in Deum; non solum enim in rebus venereis, sed etiam in aliis, quae anima perperam concupiscit, non contenta necessariis, versatur continentia. Est autem et in lingua, et in acquirendo, et in utendo, et in concupiscendo continentia. Non docet autem ea solummodo esse temperantes, siquidem praebet nobis temperantiam, ut quae sit divina potestas et gratia. Dicendum est ergo, quidnam nostris videatur de 382 eo, quod est propositum. Nos quidem castitatem, et eos, quibus hoc a Deo datum est, beatos decimus: monogamiam autem, et quae consistit in uno solum matrimonio, honestatem admiramur; dicentes tamen oportere aliorum misereri, et “alterum alterius onera portare,” (Gal_6:2) ne “quis, cum” recte “stare videatur,” (1Co_10:12) ipse quoque “cadat.” De secundis autum nuptiis: “Si uraris,” inquit Apostolus, “jungere matrimonio.” (1Co_7:9)





Caput II. — Carpocratis et Epiphanis Senten-Tiam de Feminarum Communitate Refutat.

Qui autem a Carpocrate descendunt et Epiphane, censent oportere uxores esse communes; a quibus contra nomen Christi maximum emanavit probrum. Hic autem Epiphanes, cujus etiam scripta feruntur, filius erat Carpocratis, et matris Alexandriae nomine, ex patre quidem Alexandrinus, ex matre vero Cephalleneus. Vixit autem solum septemdecim annos, et Samae, quae est urbs Cephalleniae, ut deus est honore affectus. Quo in loco templum ex ingentibus lapidibus, altaria, delubra, museum, aedificatum est et consecratum; et cum est nova luna, convenientes Cephallenei, diem natalem, quo in deos relatus est Epiphanes, sacrificant, libantque, et convivantur, et hymnos canunt. A patre autem didicit et orbem disciplinarum et Platonis philosophiam. Fuit autem princeps monadicae2 cognitionis. A quo etiam profluxit haeresis eorum, qui nunc sunt, Carpocratianorum. Is ergo dicit in libro De justitia, “Justitiam Dei esse quamdam cum aequalitate communionem. Aequale quidem certe coelum undequaque extensum totam terram cingit. Et nox ex aequo stellas omnes ostendit; et diei auctorem et lucis patrem, solem, Deus ex alto aequalem effudit omnibus, qui possunt videre (illi autem omnes communiter respiciunt), quoniam non discernit divitem vel pauperem vel populi principem, insipientes et sapientes, femmas et masculos, liberos, servos. Sed neque secus facit in brutis. Cum autem omnibus animantibus aeque ipsum communem effuderit, bonis et malis justitiam suam confirmat, cum nemo possit plus habere, neque auferre a proximo, ut ipse illius lucem habeat duplicatam. Sol facit omnibus animantibus communia exoriri nutrimenta, communi justitia ex aequo data omnibus: et ad ea, quae sunt hujusmodi, similiter se habet genus boum, ut boves; et suum, ut sues, et ovium, ut oves; et reliqua omnia. Justitia enim in iis apparet esse communitas. Deinde per communitatem omnia similiter secundum sua genera seminantur, et commune nutrimentum editur humi pascentibus jumentis omnibus, et omnibus ex aequo; ut quod nulla lege circumscriptum sit, sed ejus, qui donat, jubentis suppeditatione, convenienter justeque adsit omnibus. Sed neque generationi posita est lex, esset enim jamdiu abolita: ex aequo autem seminant et generant, habentia innatam a justitia communionem: ex aequo communiter omnibus oculum ad videndum, creator et pater omnium, sua justitia legem ferens, praebuit, non discernens feminam a masculo non id quod est rationis particeps, ab experte rationis, et, ut semel dicam, nullum a nullo; sed aequalitate et communitate visum similiter dividens, uno jussu omnibus est largitus. Leges autem, inquit, hominum, cum ignorationem castigare non possent, contra leges facere docuerunt: legum enim proprietas dissecuit divinae legis communionem et arrodit; non intelligens dictum Apostoli dicentis: ‘Per legem peccatum cognovi.’ Et meum et tuum dicit subiisse per leges, ut quae non amplius communiter fruantur (sunt enim communia), neque terra, neque possessionibus, sed neque matrimonio. Fecit enim vites communiter omnibus, quae neque passerem, neque furem abnegant; et frumentum similiter, et alios fructus. Violata autem communio et aequalitas, genuit furem pecorum et fructuum. Cum ergo Deus communiter omnia fecisset homini, et feminam cum masculo communiter conjunxisset, et omnia similiter animantia conglutinasset, pronuntiavit justitiam, communionem cum aequalilate. Qui autem sic nati sunt, communionem, quae eorum conciliat generationem, abnegaverunt. Et dicit, si unam ducens habeat, cum omnium possint esse participes, sicut reliqua recit animantia.” Haec cum his verbis dixisset, subjungit rursus his verbis: “Intensam enim et vehementiorem ingeneravit masculis cupiditatem ad generum perpetuitatem, quam nec lex, nec mos, nec aliquid aliud potest abolere: est enim Dei decretum.” Et quomodo amplius hic in nostra examinetur oratione, cum legem et Evangelium per haec aperte destruat? Illa enim dicit: “Non moechaberis.” (Exo_20:13) Hoc autem dicit: “Quicunque respicit ad concupiscentiam, jam moechatus est.” (Mat_5:28) Illud enim: “Non concupisces,” (Exo_20:17) quod a lege dicitur, ostendit unum esse Deum, qui praedicatur per legem et prophetas et Evangelium. Dicit enim: “Non concupisces uxorem proximi tui.” Proximus autem non est Judaeus Judaeo: frater enim est et eumdem habet Spiritum; restat ergo, ut propinquum dicat eum qui est alterius gentis. Quomodo autem non propinquus, qui aptus est esse Spiritus particeps? Non solum enim Hebraeorum, sed etiam gentium pater est Abraham. Si autem quae est adulterata, et qui in eam fornicatus est, capite punitur: (Deu_22:22) 383 clarum est utique praeceptum, quod dicit: “Non concupisces uxorem propinqui tui,” loqui de gentibus: ut cum quis secundum legem et ab uxore proximi et a sorore abstinuerit, aperte audiat a Domino: “Ego autem dico, non concupisces.” Additio autem hujus particulae, “ego,” majorem praecepti vim ostendit. Quod autem cum Deo bellum gerat Carpocrates, et Epiphanes etiam in eo, qui vulgo jactatur, libro De justitia, pater ex eo quod subjungit his verbis: “Hinc ut qui ridiculum dixerit, legislatoris hoc verbum audiendum est: ‘Non concupisces:’ usque ad id, quod magis ridicule dicit: ‘Res proximi tui.’ Ipse enim, qui dedit cupiditatem, ut quae contineret generationem, jubet eam auferre, cum a nullo eam auferat animali. Illud autem: ‘Uxorein proximi tui,’ quo communionem cogit ad proprietatem, dixit adhuc magis ridicule.” Et haec quidem dogmata constituunt egregii Carpocratiani. Hos dicunt et aliquos alios similium malorum aemulatores, ad coenas convenientes (neque enim dixerim “agapen” eorum congressionem)3 viros simul et mulieres, postquam cibis venerem excitantibus se expleverint, lumine amoto, quod eorum fornicatoriam hanc justitiam pudore afficiebat, aversa lucerna, coire quomodo velint, et cum quibus velint: meditatos autem in ejusmodi “agape” communionem, interdiu jam, a quibus velint mulieribus exigere Carpocrateae (divinae enim nefas est discere) legis obedientiam. Has leges, ut sentio, ferre opportuit Carpocratem canum et suum et hircorum libidinibus. Mihi autem videtur, Platonem quoque male intellexisse, in Republica dicentem, oportere esse communes omnium uxores: ut qui diceret eas quidem, quae nondum nupserant, esse communes eorum, qui essent petituri, quemadmodum theatrum quoque est commune spectatorum; esse autem unamquamque uniuscujusque qui praeoccupasset, et non amplius communem esse eam quae nupsisset. Xanthus autem in iis, quae scribuntur Magica: “Coeunt autem,” inquit, “magi cum matribus et filiabus: et fas esse aiunt coire cum sororibus, et communes esse uxores, non vi et clam, sed utrisque consentientibus, cum velit alter ducere uxorem alterius.” De his et similibus haeresibus existimo Judam prophetice dixisse in epistola: “Similiter quidem hi quoque somniantes” (non enim vigilantes ad veritatem se applicant), usque ad illud: “Et os eorum loquitur superba.” (Jud_1:8-17)





Caput III. — Quatenus Plato Aliique e Veteribus Praeiverint Marcionitis Aliisque Haereticis, Qui a Nuptiis Ideo Abstinent Quia Creaturam Malam Existimant et Nasci Homines in Poenam Opinantur.

Jam vero si et ipse Plato et Pythagorei, sicut etiam postea Marcionitae, malam existimarunt esse generationem, longe abfuit, ut communes ipse poneret uxores. Sed Marcionitae4 quidem dicunt malam esse naturam, ex mala materia, et a justo factam opifice ac Creatore. Qua quidem ratione nolentes implere mundum, qui factus est a Creatore, volunt abstinere a nuptiis, resistentes suo Creatori, et contendentes ad bonum, qui vocavit: sed non ad eum, qui, ut dicunt, Deus est diversis moribus praeditus. Unde cum nihil hic velint relinquere proprium, non sunt ex destinato animi proposito continentes, sed propter odium conceptum adversum eum, qui creavit, nolentes iis uti, quae ab ipso sunt creata. Sed hi quidem, qui propter impium, quod cum Deo gerunt, bellum, emoti sunt ab iis cogitationibus, quae sunt secundum naturam, Dei longanimitatem contemnentes et benignitatem, etsi nolunt uxorem ducere, cibis tamen utuntur creatis, et aerem respirant Creatoris, ut qui et ejus sint opera, et in iis, quae sunt ejus, permaneant, et inauditam ac novam quamdam, ut aiunt, annuntiatam audiunt cognitionem, etiamsi hoc quoque nomine mundi Domino deberent agere gratias, quod hic acceperint Evangelium. Sed adversus eos quidem, cum de principiis tractabimus, accuratissime disseremus. Philosophi autem, quorum mentionem fecimus, a quibus cum malam esse generationem impie didicissent Marcionitae, tanquam suo dogmate gloriantur, non eam volunt esse natura malam, sed anima, quae veritatem divulgavit. Antimam enim, quam esse divinam fatentur, in hunc mundum deducunt, tanquam in locum supplicii. Oportet autem animas in corpus immissas expiari ex eorum sententia. Non convenit autem plius hoc dogma Marcionistis, sed iis, qui censent in corpora intrudi, et iis alligari, et quasi ex vase in vas aliud transfundi animas. Adversus quos fuerit aliud dicendi tempus, quando de anima tractabimus. Videtur itaque Heraclitus maledictis insequi generationem: “Quoniam autem,” inquit, “nati volunt vivere, et mortes habere, vel potius quiescere; filios quoque relinquunt, ut mortes fiant.” Clarum est autem cum eo convenire Empedoclem quoque dicentem: —

Deflevi et luxi, insolitum cernens miser orbem.

Et amplius: —

Mortua ham ex vivis fecit, species commutans.

Et rursus: —

Hei mihi! quam infelix horninum genus atque misellum

Litibus ex quantis prognati et planctibus estis?

Dicit autem Sibylla quoque: —

Mortales homines, caro qui tantum, et nihil estis;

Similiter atque poeta, qui scribit: —

Haud homine infelix tellus mage quidquam alit alma.

384 Quin etiam Theognis malam ostendit esse generationem, dicens hoc modo: —

Optima non nasci res est mortalibus aegris,

Nec nitidi soils luce micante frui,

Extemplo aut natum portas invadere Ditis.

His autem consequentia scribit quoque Euripides, poeta tragicus: —

Nam nos decebat convenire publice, et

Deflere natum, quod tot ingreditur mala:

Ast mortuum, cuique jam quies data est,

Efferre laetis gratulationibus.

Et rursus similia sic dicit: —

Quis novit, an vivere quidem siet mori,

Siet mori autem vivere?

Idem quod hi, videtur Herodotus quoque inducere dicentem Solonem: “O Croese, quivis homo nihil est aliud quam calamitas.” Jam vero ejus de Cleobide et Bitone fabula plane nihil aliud vult, quam vituperare generationem, laudare autem mortem.

Et qualis folii, est hominum generatio talis, ait Homerus. Plato autem in Cratylo, Orpheo tribuit eum sermonem, quo anima puniri in corpore dicitur: “Nempe corpus hoc animae σῆμα,” monumentum, “quidam esse tradunt: quasi ipsa praesenti in tempore sit sepulta; atque etiam quia anima per corpus σημαίνει, “significat, “quaecunque significare potest: iedo σῆμα jure vocari. Videatur mihi praeterea Orpheus nomen hoc ob id potissimum imposuisse, quod anima in corpore hoc delictorum luat poenas.” Operae pretium est autem meminisse etiam eorum, quae dicit Philolaus. Sic enim dicit hic Pythagoreus: “Testantur autem veteres quoque theologi et vates, ad luenda supplicia animam conjunctam esse corpori, et in eo tanquam in monumento esse sepultam.” Quin etiam Pindarus de iis, quae sunt in Eleusine, mysterus loquens, infert: “Beatus, qui cum illa sub terra viderit communia, novit quidem vitae finem, novit autem datum Jovis imperium.” Et Plato similiter in Paedone non veretur hoc modo scribere: “Porto autem hi, qui nobis haec constituerunt mysteria, non aliquid aliud,” usque ad: “Et cum diis habitatione.” Quid vero, cum dieit: “Quandiu corpus habuerimus, et anima nostra cum ejusmodi malo admista fuerit, illud, quod desideramus, nunquam satis assequemur?” annon significat generationem esse causam maximorum malorum? Jam vero in Phaedone quoque testatur: “Evenit enim, ut qui recte philosophantur, non animadvertantur ab aliis in nullam rem aliam suum studium conferre, quam ut emoriantur, et sint mortui.” Et rursus: “Ergo hic quoque philosophi anima corpus maxime vilipendit, et ab eo fugit, ipsa autem secum seorsim esse quaerit.” Nunquid autem consentit cum divino Apostolo, qui dicit: “Infelix ego homo, quis me liberabit a corpore mortis hujus?” (Rom_7:24) nisi forte eorum consensionem, qui trahuntur in vitium, “corpus mortis” dicit tropice. Atque coitum quoque, qui est principium generationis, vel ante Marcionem vietur Plato aversari in primo De republica: ubi cum laudasset senectutem, subjungit: “Velim scias, quod quo magis me deficiunt aliae,” nempe corporis, “voluptates, eo magis confabulandi cupiditas, et voluptas, quam ex ea re capio, augetur.” Et cum rei venereae injecta esset mentio: “Bona verba quaeso,” inquit: “ego vero lubenter isthinc, tanquam ad insano aliquo et agresti domino, effugi?” Rursus in Phaedone, vituperans generationem, dicit: “Quae ergo de his in arcanis dicitur, haec est oratio, quod nos homines sumus in custodia aliqua.” Et rursus: “Qui autem pie prae caeteris vixisse inveniuntur, hi sunt, qui ex his terrenis locis, tanquam e carcere, soluti atque liberati, ad puram in altioribus locis habitationem transcendunt.” Sed tamen quamvis ita se habeat, recte a Deo mundum administrari existimat; unde dicit: “Non oportet autem seipsum solvere, nec effugere.” Et ut paucis dicam, non dedit Marcioni occasionem, ut malam existimaret materiam, cum ipse pie de mundo haec dixerit: “Ab eo enim, qui ipsum construxit, habet omnia bona: a priori autem deformitate incommoda et injusta omnia, quae intra coelum nascuntur, mundus ipse sustinet, et animantibus inserit.” Adhuc autem subjungit manifestius: “Cujus quidem defectus est coporea temperatura, priscae naturae comes; nam quiddam valde deforme erat, et ordinis expers, priusquam praesenti ornatu decoraretur.” Nihilominus autem in Legibus quoque deflet humanum genus, sic dicens: “Dii autem hominum genus laboribus naturae pressum miserati, remissiones ipsis statuerunt laborum, solemnium videlicit festorum vicissitudines.” Et in Epinomide persequitur etiam causas, cur sint hominum miserti, et sic dicit: “Ab initio ipsum esse genitum, est grave cuilibet animanti: primum quidem, quod eorum constitutionis sint participes, quae in utero gestantur; deinde ipsum nasci, et praeterea nutriri et erudiri, per innumerabiles labores universa fiunt, ut omnes dicimus.” Quid vero? annon Heraclitus generationem quoque dicit esse mortem? Pythagoras autem similiter atque Socrates in Gorgia, cum dicit: “Mors est, quaecunque experrecti videmus: quaecunque autem dormientes, somnus.” Sed de his quidem satis. Quando autem tractabimus de principiis, tunc et has repugnantias, quas et innuunt philosophi, et suis dogmatibus decernunt Marcionistae, considerabimus. Caeterum satis dilucide ostensas esse existimo, externorum alienorumque dogmatum occasiones Marcionem ingrate et indocte accepisse a Platone. Nobis autem procedat sermo de continentia. Dicebamus autem 385 Graecos adversus liberorum generationem multa dixisse, incommoda, quae comitari eam solent, respicientes: quae cum impie excepissent Marcionitae, impie fuisse ingratos in Creatorem. Dicit enim tragoedia: —

Non nascier praestat homines, quam nascier.

Dein filios acerbis cum coloribus

Enitor, ast enixa, si stolidi scient,

Afflictor, intuendo quod servo malos,

Bonosque perdo. Si bonos servo, tamen.

Mihi miscellum cor timore liquitur.

Quid hic boni ergo est? unicam annon sufficit

Effundere animam, nisi crucieris amplius?

Et adhuc similiter: —

Vetus stat mihi persuasio,

Plantare filios nunquam hominem oportuit,

Dum cernit ad quot gignimus natos mala.

In his autem, quae deinceps sequuntur, malorum quoque causam evidenter reducit ad principia, sic dicens: —

O! miser natus, malisque obnoxius

Editus, homo, es, vitae tuaeque miseriam

Hinc inchoasti: coepit aether omnibus

Spiramen unde alens tradere mortalibus;

Mortalis aegre ne feras mortalia.

Rursus autem his similia tradit: —

Mortalium omnium beatus non fuit

Quisquam, molestia et nemo carens fuit.

Et deinde rursus: —

Heu! quanta, quotque hominibus eveniunt mala,

Quam varia, quorum terminus nullus datur.

Et adhuc similiter: —

Nemo beatus semper est mortalium.

Hac itaque ratione dicunt etiam Pythagoreos abstinere a rebus venereis. Mihi autem contra videntur uxores quidem ducere, ut liberos suscipiant, velle autem a venerea voluptate se continere post susceptos liberos. Proinde mystice uti fabis prohibent, non quod sit legumen flatum excitens, et concoctu difficile, et somnia efficiat turbulenta; neque quod hominis capiti sit similis ut vult ille versiculus: —

Idem est namque fabam atque caput corrodere patris;

sed potius quod fabae, si comedantur, steriles efficiant mulieres. Theophrastus quidem certe in quinto libro De causis plantarum, fabarum siliquas, si ponantur ad radices arborum quae nuper sunt plantatae, refert plantas exsiccare. Quinetiam gallinae domesticae, quae eas assidue comedunt, efficiuntur steriles.





Caput IV. — Quibus Praetextibus Utantur Haeretici ad Omnis Generis Licentiam et Libidinem Exercendam.

Ex iis autem, qui ab haeresi ducuntur, Marcionis quidem Pontici fecimus mentionem, qui propter certamen, quod adversus Creatorem suscepit, mundanarum rerum usum recusat. Ei autem continentiae causa est, si modo est ea dicenda continentia, ipse Creator, cui se adversari existimans gigas iste cum Deo pugnans, est invitus continens, dum in creationem et Dei opus invehitur. Quod si usurpent vocem Domini, qui dicit Philippo: “Sine mortuos sepelire mortuos suos, tu autem sequere me:” (Mat_8:22; Luk_9:60) at illud considerent, quod similem carnis formationem fert quoque Philippus, non habens cadaver pollutum. Quomodo ergo cum carnem haberet, non habuit cadaver? Quoniam surrexit ex monumento, Domino ejus vitia morte afficiente, vixit autem Christo. Meminimus autem nefariae quoque ex Carpocratis sententia mulierum communionis. Cum autem de dicto Nicolai loqueremur, illud praetermisimus: Cum formosam, aiunt, haberet uxorem, et post Servatoris assumptionem ei fuisset ab apostolis exprobrata zelotypia, in medium adducta muliere, permisit cui vellet eam nubere. Aiunt enim hanc actionem illi voci consentaneam, quae dicit, quod “carne abuti oporteat.” Proinde ejus factum et dictum absolute et inconsiderate sequentes, qui ejus haeresim persequuntur, impudenter effuseque fornicantur. Ego autem audio Nicolaum quidem nulla unquam alia, quam ea, quae ei nupserat, uxore usum esse; et ex illius liberis, filias quidem consenuisse virgines, filium autem permansisse incorruptum. Quae cum ita se habeant, vitii erat depulsio atque expurgatio, in medium apostolorum circumactio uxoris, cujus dicebatur laborare zelotypia: et continentia a voluptatibus, quae magno studio parari solent, docebat illud, “abuti carne,” hoc est, exercere carnem. Neque enim, ut existimo, volebant, convenienter Domini praecepto, “duobus dominis servire,” (Mat_6:24; Luk_16:13) voluptati et Deo. Dicunt itaque Matthiam5 quoque sic docuisse: “Cum carne quidem pugnare, et ea uti, nihil ei impudicum largiendo ad voluptatem; augere autem animam per fidem et cognitionem.” Sunt autem, qui etiam publicam venerem pronuntiant mysticam communionem; et sic ipsum nomen contumelia afficiunt. Sicut enim operari eum dicimus, tum qui malum aliquod facit, tum etiam qui bonum, idem nomen utrique tribuentes; haud aliter “communio” usurpari solet; nam bona quidem est in communicatione tum peeuniae, tum nutrimenti et vestitus: illi autem quamlibet veneream conjunctionem impie vocaverunt “communionem.” Dicunt itaque ex iis quemdam, cum ad hostram virginem vultu formosam accessisset, dixisse: Scriptum est: “Da omni te petenti:” (Mat_5:24; Luk_6:30) illam autem honeste admodum respondisse, ut qaee non intelligeret hominis petulantiam: At tu matrem conveni de matrimonio. O impietatem! etiam voces Domini 386 ementiuntur isti intemperantiae communicatores, fratresque libidinis, non solum probrum philosophiae, sed etiam totius vitae; qui veritatem, quantum in eis situm est, adulterant ac corrumpunt, vel potius defodiunt; homines infelicissimi carnalem concubitus communionem consecrant, et hanc ipsos putant ad regnum Dei perducere. Ad lupanaria ergo deducit haec communio, et cum eis communicaverint sues et hirci, maximaque apud illos in spe fuerint meretrices, quae in prostibulis praesto sunt, et volentes omnes admittunt. “Vos autem non sic Christum didicistis, siquidem ipsum audiistis, et in eo docti estis, quemadmodum est veritas in Christo Jesu, ut deponatis quae sunt secundum veterem conversationem, veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria deceptionis. Renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induatis novum hominem, qui creatus est secundum Deum in justitia et sanctitate veritatis,” (Eph_4:20-24) ad Dei similitudinem. “Efficimini ergo Dei imitatores, ut filii dilecti, et ambulate in dilectione, sicut Christus quoque dilexit nos, et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Fornicatio autem, et omnis immunditia, vel avaritia, ne nominetur quidem in vobis, sicut decet sanctos, et turpitudo, et stultiloquium.” (Eph_5:1-4) Etenim docens Apostolus meditari vel ipsa voce esse castos, scribit: “Hoc enim scitote, quod omnis fornicator,” et caetera, usque ad illud: “Magis autem arguite.” (Eph_5:5-11) Effluxit autem eis dogma ex quodam apocrypho libro. Atque adeo afferam dictionem, quae mater eorum intemperantiae et origo est: et sive ipsi hujus libri scriptores se fateantur, en eorum vecordiam, licet Deo eum falso ascribant libidinis intemperantia ducti: sive ab aliis, eos perverse audientes, hoc praeclarum dogma acceperint, sic porro se habent ejus verba: “Unum erant omnia: postquam autem ejus unitati visum est non esse solam, exiit ab eo inspiratio, et cum ea iniit communionem, et fecit dilectum. Exhinc autem egressa est ab ipso inspiratio, cum qua cum communionem iniisset, fecit potestates, quae nec possunt videri nec audiri,” usque ad illud, “unamquamque in nomine proprio.” Si enim hi quoque, sicut Valentiniani, spiritales posuissent communiones, suscepisset forte aliquis eorum opinionem: carnalis autem libidinis communionem ad sanctam inducere prophetiam, est ejus qui desperat salutem. Talia etiam statuunt Prodici quoque asseclae, qui seipsos falso nomine vocant Gnosticos: seipsos quidem dicentes esse natura filios primi Dei; ea vero nobilitate et libertate abutentes, vivunt ut volunt; volunt autem libidinose; se nulla re teneri arbitrati, ut “domini sabbati,” et qui sint quovis genere superiores, filii regales. Regi autem, inquiunt, lex scripta non est. Primum quidem, quod non faciant omnia quae volunt: multa enim cos prohibebunt, etsi cupiant et conentur. Quinetiam quae faciunt, non faciunt ut reges, sed ut mastigiae: clanculum enim commitrunt adulteria, timentes ne deprehendantur, et vitantes ne condemntur, et metuentes ne supplicio afficiantur. Quomodo etiam res est libera, intemperantia et turpis sermo? “Omnis enim, qui peccat, est servus,” inquit Apostolus. (Rom_6:16) Sed quomodo vitiam ex Deo instituit, qui seipsum praebuit dedititium cuivis concupiscentiae? cum dixerit Dominus: “Ego autem dico: Ne concupiscas.” Vultne autem aliquis sua sponte peccare, et decernere adulteria esse committenda, voluptatibusque et deliciis se explendum, et aliorum violanda matrimonia, cum aliorum etiam, qui inviti peccant, misereamur? Quod si in externum mundum venerint, qui in alieno non fuerint fideles, verum non habebunt. Afficit autem hospes aliquis cives contumelia, et eis injuriam facit; et non potius ut peregrinus, utens necessariis, vivit, cives non offendens? Quomodo autem, cum eadem faciant, ac ii, quos gentes odio habent, quod legibus obtemperare nolint, nempe iniqui, et incontinentes, et avari, et adulteri, dicunt se solos Deum nosse? Oporteret enim eos, cum in alienis adsunt, recte vivere, ut revera regiam indolem ostenderent. Jam vero et humanos legislatores, et divinam legera habent sibi infensam, cum inique et praeter leges vivere instituerint. Is certe, qui scortatorem “confodit,” a Deo pius esse ostenditur in Numeris. “Et si dixerimus,” inquit Joannes in epistola, “quod societatem habemus cum eo,” nempe Deo, “et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. Si autem in luce ambulamus, sicut et ipse est in luce, societatem habemus cum ipso, et sanguis Jesu filii ejus emundat nos a peccato.” (Num_25:8; 1Jo_1:6, 1Jo_1:7) Quomodo ergo sunt hi hujus mundi hominibus meliores, qui haec faciunt, et vel pessimis hujus mundi sunt similes? sunt enim, ut arbitror, similes natura, qui sunt factis similes. Quibus autem se esse censent nobilitate superiores, eos debent etiam superare moribus, ut vitent ne includantur in carcere. Revera enim, ut dixit Dominus: “Nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum Dei.” (Mat_5:20) De abstinentia autem a cibis ostenditur a Daniele. (Dan_1:1) Ut semel autem dicam, de obedientia dicit psallens David: “In quo diriget junior viam suam?” (Psa_118:9) Et statim audit: “In custodiendo sermones tuos in toto corde.” Et dicit Jeremias: “Haec autem dicit Dominus: Per vias gentium ne ambulaveritis.” (Jer_10:2) Hinc moti 387 aliqui alii, pusilli et nullius pretii, dicunt formatum fuisse hominem a diversis potestatibus: et quae sunt quidem usque ad umbilicum esse artis divinioris; quae autem subter, minoris; qua de causa coitum quoque appetere. Non animad-vertunt autem, quod superiores quoque partes nutrimentum appetunt, et quibusdam libidinantur. Adversantur autem Christo quoque, qui dixit Pharisaeis, eundem Deum et “internum” nostrum et “externum” fecisse hominem. (Luk_11:40) Quinetiam appetitio non est corporis, etsi fiat per corpus. Quidam alii, quos etiam vocamus Antitactas, hoc est “adversarios” et repugnantes, dicunt quod Deus quidem universorum noster est natura pater, et omnia quaecunque fecit, bona sunt; unus autem quispiam ex iis, qui ab ipso facti sunt, seminatis zizaniis, malorum naturam generavit: quibus etiam nos omnes implicavit, ut nos efficeret Patri adversarios. Quare nos etiam ipsi huic adversamur ad Patrem ulciscendum, contra secundi voluntatem facientes. Quoniam ergo hic dixit: “Non moechaberis:” nos, inquiunt, moechamur, ut ejus mandatum dissolvamus. Quibus responderimus quoque, quod pseudoprophetas, et eos qui veritatem simulant, ex operibus cognosci accepimus: si male audiunt autem vestra opera, quomodo adhuc dicetis vos veritatem tenere? Aut enim nullum est malum, et non est utique dignus reprehensione is, quem vos insimulatis, ut qui Deo sit adversatus, neque fuit alicujus mali effector; una enim cum malo arbor quoque interimitur: aut si est malum ac consistit, dicant nobis, quid dicunt esse ea, quae data sunt, praecepta, de justitia, de continentia, de tolerantia, de patientia, et iis, quae sunt hujusmodi, bona an mala? et si fuerit quidem malum praeceptum, quod plurima prohibet facere turpia, adversus seipsum legem feret vitium, ut seipsum dissolvat, quod quidem non potest fieri; sin autem bonum, cure bonis adversentur praeceptis, se bono adversari, et mala facere confitentur. Jam vero ipse quoque Servator, cui soil censent esse parendum, odio habere, et maledictis insequi prohibuit et, “Cum adversario,” inquit, “vadens, ejus amicus conare discedere.” (Mat_5:25; Luk_12:58) Aut ergo Christi quoque negabunt suasionem, adversantes adversario: aut, si sint amici, contra eum certamen suscipere nolunt. Quid vero? an nescitis, viri egregii (loquor enim tanquam praesentibus), quod cum praeceptis, quae se recte habent, pugnantes, propriae saluti resistis? Non enim ea, quae sunt utiliter edicta, sed vos ipsos evertitis. Et Dominus: “Luceant” quidem, inquit, “bona vestra opera:” (Mat_5:16) vos autem libidines et intemperantias vestras manifestas redditis. Et alioqui si vultis legislatoris praecepta dissolvere, quanam de causa, illud quidem: “Non moechaberis;” et hoc: “Stuprum puero non inferes,” et quaecunque ad continentiam conferunt, dissolvere conamini, propter vestram intemperantiam non dissolvitis autem, quae ab ipso fit, hiemem, ut media adhuc hieme aestatem faciatis: neque terram navigabilem, mare autem pedibus pervium, facitis, ut qui historias composuerunt, barbarum Xerxem dicunt voluisse facere? Cur vero non omnibus praeceptis repugnatis? Nam cum ille dicat; “Crescite et multiplicamini,” (Gen_1:28, Gen_9:1) oporteret vos, qui adversamini, nullo modo uti coitu. Et cum dixit: “Dedi vobis omnia ad vescendum” (Gen_1:29, Gen_9:2, Gen_9:3) et fruendum, vos nullo frui oportuit. Quinetiam eo dicente: “Oculum pro oculo,” (Exo_21:24) oportuit vos decertationem contraria non rependere decertatione. Et cum furem jusserit reddere “quadruplum,” (Exo_22:1) oportuit vos furi aliquid etiam adhere. Rursus vero similiter, cum praecepto: “Diliges Deum tuum ex toto corde tuo,” (Deu_6:5) repugnetis, oportuit nec universomm quidem Deum diligere. Et rursus, cum dixerit: “Non facies sculptile neque fusile,” (Deu_27:15) consequens erat ut etiam sculptilia adoraretis. Quomodo ergo non impie facitis, qui Creatori quidem, ut dicitis, resistiris; quae sunt autem meretricibus et adulteris similia, sectamini? Quomodo autem non sentiris vos eum majorem facere, quem pro imbecillo habetis; si quidem id fit, quod hic vult; non autem illud, quod voluit bonus? contra enim ostenditur quodam modo a vobis ipsis, imbecillum esse, quem vestrum patrem dicitis. Recensent etiam ex quibusdam locis propheticis decerptas dictiones, et male consarcinatas, quae allegorice dicta sunt tanquam recto ductu et citra figuram dicta sumentes. Dicunt enim scriptum esse: “Deo restiterunt, et salvi facti sunt:” (Mal_3:15) illi autem “Deo impudenti” addunt; et hoc eloquium tanquam consilium praeceptum accipiunt: et hoc ad salutem conferre existimant, quod Creatori resistant. At “impudenti” quidem “Deo,” non est scriptum. Si autem sic quoque habeat, eum, qui vocatus est diabolus, inteligite impudentem: vel quod hominem calumniis impetat, vel quod accuset peccatores, vel quod sit apostata. Populus ergo, de quo hoc dictum est, cum castigaretur propter sua peccata, aegre ferentes et gementes, his verbis, quae dicta sunt, murmurabant, quod aliae quidem gentes cum inique se gerant non puniantur, ipsi autem in singulis vexentur; adeo ut Jeremias quoque dixerit: “Cur via impiorum prosperatur?” (Jer_12:1) quod simile est ie, quod prius allatum est ex Malachia: “Deo restiterunt, et salvi facti sunt.” Nam prophetae divinitus inspirati, 388 non solum quae a Deo audierint, se loqui profitentur; sed et ipsi etiam solent ea, quae vulgo jactantur a populo, exceptionis modo, edicere, et tanquam quaestiones ab hominibus motas referre: cujusmodi est illud dictum, cujus mentio jam facta est. Nunquid autem ad hos verba sua dirigens, scribit Apostolus in Epistola ad Romanos: “Et non sicut blasphemamur, et sicut dicunt aliqui nos dicere: Faciamus mala, ut eveniant bona, quorum justa est damnatio?” (Rom_3:8) Ii sunt, qui inter legendum tono vocis pervertunt Scripturas ad proprias voluptates, et quorumdam accentuum et punctorum transpositione, quae prudenter et utiliter praecepta sunt, as suas trahunt delicias. “Qui irritatis Deum sermonibus vestris,” inquit Malachias, “et dicitis, in quonam eum irritavimus; Dum vos dicitis: Quicunque facit malum, bonus est coram Domino, et ipse in eis complacuit; et ubi est Deus justitiae?” (Mal_2:17)





Caput V. — Duo Genera Haereticorum Notat: Prius Illorum Qui Omnia Omnibus Licere Pro-Nuntiant, Quos Refutat.

Ne ergo hunc locum ungue amplius fodicantes, plurium absurdarum haeresium meminerimus; nec rursus dum in singulis adversus unamquamque dicere necesse habemus, propterea pudore afficiamur, et nimis prolixos hos faciamus commentarios, age in duo dividentes omnes haereses, eis respondeamus.6 Aut enim docent indiscrete vivere: aut modum excedentes, per inpietatem et odium profitentur continentiam. Prius autem tractandum est de prima parte. Quod si quodlibet vitae genus licet eligere, tum earn scilicet etiam licet, quae est continens: et si electus tute poterit quodlibet vitae genus sectari, manifestum est eam, quae temperanter et secundum virtutem agitur, longe tutissimam esse. Nam cum “domino sabbati,” etiamsi intemperanter vivat, nulla ratio reddenda sit, multo magis qui vitam moderate et temperate instituit, nulli erit rationi reddendae obnoxius. “Omnia enim licent, sed non omnia expediunt,” (1Co_6:13, 1Co_10:23) ait Apostolus. Quod si omnia licent, videlicet moderatum quoque esse et temperantem. Quemadmodum ergo is est laudandus, qui libertate sua usus est ad vivendum ex virtute: ita multo magis qui dedit nobis liberam nostri potestatem, et concessit vivere ut vellemus, est venerandus et adorandus, quod non permiserit, ut nostra electio et vitatio cuiquam necessario serviret. Si est autem uterque aeque securus, et qui incontinentiam, et qui continentiam elegerit, non est tamen ex aequo honestum et decorum. Qui enim impegit in voluptates, gratificatur corpori: temperans autem animam corporis dominam liberat a perturbationibus. Et si dicant nos “vocatos fuisse in libertatem, solummodo ne praebeamus libertatem, in occasionem carni,” (Gal_5:13) ex sententia Apostoli. Si autem cupiditati est obsequendum, et quae probrosa est et turpis vita tanquam indifferens est eligenda, ut ipsi dicunt; aut cupiditatibus est omnino parendum, et si hoc ita est, facienda sunt quaevis impudicissima et maxime nefaria, eos sequendo, qui nobis persuadent: aut sunt aliquae declinandae cupiclitates, et non est amplius vivendum indifferenter, neque est impudenter serviendum vilissimis et abjectissimis nostris partibus, ventri et pudendis, dum cupidate ducti nostro blandimur cadaveri. Nutritur enim et vivificatur cupiditas, dum ei voluptates ministrantur: quemadmodum rursus si impediatur et interturbetur, flaccescit. Quomodo autem fieri potest, ut qui victus est a voluptatibus corporis, Domino assimiletur, aut Dei habeat cognitionem? Omnis enim voluptatis principium est cupiditas: cupiditas autem est molestia et sollicitudo, quae propter egestatem aliquid appetit. Quare nihil aliud mihi videntur, qui hanc vitae rationem suscipiunt, quam quod dicitur,

Ultra ignominiam sentire dolores;

ut qui malum a se accersitum, nunc et in posterum eligant. Si ergo “omnia licerent,” nec timendum esset ne a spe excideremus propter malas actiones, esset fortasse eis aliquis praetextus, cur male viverent et miserabiliter. Quoniam autem vita beata nobis ostensa est per praecepta, quam oportet omnes sequentes, nec aliquid eorum, quae dicta sunt, perperam intelligentes, nec eorum, quae convenit, aliquid, etsi sit vel minimum, contemnentes, sequi quo logos ducit; quia, si ab eo aberraverimus, in malum immortale incidamus necesse est; si divinam autem Scripturam secuti fuerimus, per quam ingrediuntur, qui crediderunt, ut Domino, quoad fieri potest, assimilentur, non est vivendum indifferenter, sed pro viribus mundos esse oportet a voluptatibus et cupiditatibus, curaque est gerenda animae, qua apud solum Deum perseverandum est. Mens enim, quae est munda et ab omni vitio libera, est quodammodo apta ad potestatem Dei suscipiendam, cum divina in ea assurgat imago: “Et quicunque habet hanc spem in Domino, seipsum,” inquit, “mundum castumque facit, quatenus ille est castus.” (Joh_3:3) Ut ii autem accipiant Dei cognitionem, qui adhuc ducuntur ab affectibus, minime potest fieri: ergo nec ut finem assequantur, cum nullam habeant Dei cognitionem. Et eum quidem, qui hunc finem non assequitur, accusare videtur Dei ignoratio; ut Deus autem ignoretur, efficit vitae institutio. Omnino enim fieri non potest, ut 389 quis simul sit et scientia praeditus, et blandiri corpori non erubescat. Neque enim potest unquam convenire, quod voluptas sit bonum, cum eo, quod bonum sit solum pulchrum et honestum: vel etiam cum eo, quod solus sit pulcher Dominus, et solus bonus Deus, et solus amabilis. “In Christo autem circumcisi estis, circumcisione non manu facta, in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi. (Col_2:11) Si ergo cum Christo consurrexistis, quae sursum sunt quaerite, quae sursum sunt sapite, non quae sunt super terram. Mortui enim estis, et vita vestra absconsa est cum Christo in Deo;” non autem ea, quam exercent, fornicatio. “Mortificate ergo membra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, passionem, desiderium, propter quae venit ira Dei. Deponant ergo ipsi quoque iram, indignationem, vitium, maledictum, turpem sermonem ex ore suo, exuentes veterem hominem cum concupiscentiis, et induentes novum, qui renovatur in agnitionem, ad imaginem ejus, qui creavit ipsum.” (Co. Son_3:4, Son_3:10) Vitae enim institutio aperte eos arguit, qui mandata novere: qualis enim sermo, talis est vita. Arbor autem cognoscitur ex fructibus, non ex floribus et foliis ac ramis. Cognitio ergo est ex fructu et vitae institutione, non ex sermone et flore. Non enim nudum sermonem dicimus esse cognitionem, sed quamdam divinam scientiam, et lucem illam, quae innata animae ex praeceptorum obedientia, omnia, quae per generationem oriuntur, manifesta facit, et hominem instruit, ut seipsum cognoscat, et qua ratione compos fieri possit, edocet. Quod enim oculus est in corpore, hoc est in mente cognitio. Neque dicant libertatem, qua quis voluptati servit, sicut ii, qui bilem dicunt dulcem. Nos enim didicimus libertatem, qua Dominus noster nos liberat a voluptatibus, eta cupiditatibus, et aliis perturbationibus solvens. “Qui dicit: Novi Dominum, et mandata ejus non servat, mendax est, et in eo veritas non est,” (1Jo_2:4) ait Joannes.





FOOTNOTES



1 After much consideration, the Editors have deemed it best to give the whole of this Book in Latin. [In the former Book, Clement has shown, not without decided leaning to chaste celibacy, that marriage is a holy estate, and consistent with the perfect man in Christ. He now enters upon the refutation of the false-Gnostics and their licentious tenets. Professing a stricter rule to begin with, and despising the ordinances of the Creator, their result was the grossest immorality in practice. The melancholy consequences of an enforced celibacy are, here, all foreseen and foreshown; and this Book, though necessarily offensive to our Christian tastes, is most useful as a commentary upon the history of monasticism, and the celibacy of priest, in the Western churches. The resolution of the Edinburgh editors to give this Book to scholars only, in the Latin, is probably wise. I subjoin a succint analysis, in the elucidations.]

2 Vid. Irenaeum, lib i. c. 2, p. 51.

3 [Elucidation II.]

4 [Elucidation III.]

5 [Elucidation IV.]

6 [Elucidations V.]