Church Fathers: Ante-Nicene Fathers Volume 2: 2.05.28 Clement - Stromata - Book 3 - Ch 6-12

Online Resource Library

Commentary Index | Return to PrayerRequest.com | Download

Church Fathers: Ante-Nicene Fathers Volume 2: 2.05.28 Clement - Stromata - Book 3 - Ch 6-12



TOPIC: Ante-Nicene Fathers Volume 2 (Other Topics in this Collection)
SUBJECT: 2.05.28 Clement - Stromata - Book 3 - Ch 6-12

Other Subjects in this Topic:

Clement of Alexandria (Cont.)

The Stromata, Or Miscellanies. (Cont.)

Book III. (Cont.)

Caput VI. — Secundum Genus Haereticorum Aggreditur, Illorum Scilicet Qui Ex Impia De Deo Omnium Conditore Sententia, Continentiam Exercent.

Adversus autem alterum genus haereticorum,7 qui speciose per continentiam impie se gerunt, tum in creaturam, tum in sanctum Opificem, qui est solus Deus omnipotens; et dicunt non esse admittendum matrimonium et liberorum procreationem, nec in mundum esse inducendos alios infelices futuros, nec suppeditandum morti nutrimentum, haec sunt opponenda: primum quidem illud Joannis: “Et nunc antichristi multi facti sunt, unde scimus quod novissima hora est. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.” (1Jo_2:18, 1Jo_2:19) Deinde sunt etiam evertendi, et dissolvenda, quae ab eis afferuntur, hoc modo: “Salomae interroganti, quousque vigebit mors,” non quasi vita esset mala, et mala creatura, “Dominus, Quoadusque, inquit, vos mulieres paritis,” sed quasi naturalem docens consequentiam: ortum enim omnino sequitur interitus. Vult ergo lex quidem nos a deliciis omnique probro et dedecore educere. Et hic est ejus finis, ut nos ab injustitia ad justitiam deducamur, honesta eligendo matrimonia, et liberorum procreationem, bonamque vitae institutionem. Dominus autem “Non venit ad solvendam legem, sed ad implendam:” (Mat_5:17) ad implendam autem, non ut cui aliquid deesset, sed quod legis prophetiae per ejus adventum completae fuerint. Nam recta vitae institutio, iis etiam, qui juste vixerunt ante legem, per Logon praedicabatur. Vulgus ergo hominum, quod non novit continentiam, corpore vitam degit, sed non spiritu: sine spiritu autem corpus nihil aliud est quam terra et cinis. Jam adulterium judicat Dominus ex cogitatione. Quid enim? annon licet etiam continenter uti matrimonio, et non conari dissolvere, quod “conjunxit Deus?” (Mat_19:6; Mar_10:9) Talia enim docent conjugii divisores, propter quod nomen probris ac maledictis appetitur inter gentes. Sceleratum autem dicentes isti esse coitum, qui ipsi quoque suam essentiam ex coitu accepere, quomodo non fuerint scelerati? Eorum autem, qui sunt sanctificati, sanctum quoque, ut puto, semen est. Ac nobis quidem debet esse sanctificatus, non solum spiritus, sed et mores, et vita, et corpus. Nam quanam ratione dicit Paulus apostolus esse “sanctificatam mulierem a viro,” aut “virum a muliere?” (1Co_7:14) Quid est autem, quod Dominus quoque dixit iis, qui interrogabant de divortio: “An liceat uxorem dimittere, cum Moyses id permiserit?” “Ad duritiam cordis vestri, inquit, Moyses haec scripsit. Vos autem non legistis, quod protoplasto Deus dixit: ‘Eritis duo in carne una? Quare qui dimittit uxorem, praeterquam fornicationis causa, facit eam moechari. (Mat_19:3; Mar_10:2) Sed post resurrectionem, inquit, nec uxorem ducunt, nec nubunt.’” (Mat_22:30; Mar_12:23; Luk_20:35) Etenim de ventre et cibis dictum est: “Escae ventri, et venter escis; Deus autem et illum et has destruet;” (1Co_6:13) hos impetens, qui instar caprorum et hircorum sibi vivendum esse censent, ne secure ac sine terrore comessent et coirent. Si resurrectionem itaque receperint, ut ipsi dicunt, et ideo matrimonium infirmant et abrogant; nec comedant, nec bibant: “destrui” 390 enim “ventrem et cibos,” dicit Apostolus in resurrectione. Quomodo ergo esuriunt, et sitiunt, et carnis patiuntur affectiones, et alia, quae non patietur, qui per Christum accepit perfectam, quae speratur, resurrectionem? Quin etiam ii, qui colunt idola, a cibis et venere abstinent. “Non est” autem, inquit, “regnum Dei cibus est potus.” (Rom_14:17) Certe magis quoque curae est, qui angelos colunt et daemones, simul a vino et animatis et rebus abstinere venereis. Quemadmodum autem humilitas est mansuetudo, non autem afflictio corporis: ita etiam continentia est animae virtus, quae non est in manifesto, sed in occulto. Sunt autem etiam, qui matrimonium aperte dicunt fornicationem, et decernunt id traditum esse a diabolo. Dicunt autem gloriosi isti jactatores se imitari Dominum, qui neque uxorem duxit, neque in mundo aliquid possedit; se magis quam alii Evangelium intellexisse gloriantes. Eis autem dicit Scriptura: “Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.” (Jam_4:6; 1Pe_5:5) Deinde nesciunt causam cur Dominas uxorem non duxerit. Primum quidem, propriam sponsam habuit Ecclesiam: deinde vero, nec homo erat communis, ut opus haberet etiam adjutore aliquo secundum carnem; neque erat ei necesse procreare filios, qui manet in aeternum, et natus est solus Dei Filius. Hic ipse autem Dominus dicit: “Quod Deus conjunxit, homo ne separet.” (Mat_19:6; Mar_10:9) Et rursus: “Sicut autem erat in diebus Noe, erant nubentes, et nuptui dantes, aedificantes, et plantantes; et sicut erat in diebus Lot, ita erit adventus Filii hominis.” (Mat_24:37; Luk_17:28) Et quod hoc non dicit ad gentes, ostendit, cum subjungit: “Num cum venerit Filius hominis, inveniet fidem in terra?” (Luk_18:8) Et rursus: “Vae praegnantibus et lactantibus in illis diebus.” (Mat_24:19; Mar_13:17; Luk_21:23) Quanquam haec quoque dicuntur allegorice. Propterea nec “tempora” praefiniit, “quae Pater posuit in sua potestate,” (Act_1:7) ut permaneret mundus per generationes. Illud autem: “Non omnes capiunt verbum hoc: sunt enim eunuchi, qui sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui castrati sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castrarunt propter regnum coelorum. Qui potest capere, capiat;” (Mat_19:11, Mat_19:12) nesciunt quod, postquam de divortio esset locutus, cum quidam rogassent: “Si sic sit causa uxoris, non expedit homini uxorem ducere;” tunc dixit Dominus: “Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est.” (Mat_19:10, Mat_19:11) Hoc enim qui rogabant, volebant ex eo scire, an uxore damnata et ejecta propter fornicationem, concedat aliam ducere. Aiunt autem athletas quoque non paucos abstinere a venere, propter exercitationem corporis continentes: quemadmodum Crotoniatem Astylum, et Crisonem Himeraeum. Quinetiam Amoebeus citharoedus, cum recenter matrimonio junctus esset, a sponsa abstinuit: et Cyrenaeus Aristoteles amantem Laidem solus despexit. Cum meretrici itaque jurasset, se eam esse in patriam abducturum, si sibi adversus decertantes advesarios in aliquibus opem tulisset, postquam id perfecisset, lepide a se dictum jusjurandum exsequens, cum curasset imaginem ejus quam simillimam depingi, eam Cyrenae statuit, ut scribit Ister in libro De proprietate certaminum. Quare nec castitas est bonum, nisi fiat propter delectionem Dei. Jam de iis, qui matrimonium abhorrent, dicit beatus Paulus: “In novissimis diebus deficient quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, prohibentium nubere, abstinere a cibis.” (1Ti_4:1, 1Ti_4:3) Et rursus dicit: “Nemo vos seducat in voluntaria humilitatis religione, et parcimonia corporis.” (Col_2:18, Col_2:23) Idem autem ilia quoque scribit: “Alligatus es uxori? ne quaeras solutionem. Solutus es ab uxore? ne quaeras uxorem.” (1Co_7:27) Et rursus: “Unusquisque autem suam uxorem habeat, ne tentet vos Satanas.” (1Co_7:2, 1Co_7:5) Quid vero? non etiam justi veteres creaturam cum gratiarum actione participabant? Aliqui autem etiam liberos susceperunt, continenter versati in matrimonio. Et Eliae quidem corvi alimentum afferebant, panes et carnes. Quinetiam Samuel propheta armum, quem ex iis, quae comedisset, reliquerat, allatum, dedit edendum Sauli. Hi autem, qui se eos dicunt vitae institutis excellere, cum illorum actionibus ne poterunt quidem conferri. “Qui” itaque “non comedit, comedentem ne spernat. Qui autem comedit, eum qui non comedit non judicet: Deus enim ipsum accepit.” (Rom_14:3) Quin etiam Dominus de seipso dicens: “Venit,” inquit, “Joannes, nec comedens, nec bibens, et dicunt: daemonium habet; venit Filius hominis comedans et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax et vini potor, amicus publicanorum, et peccator.” (Mat_11:18, Mat_11:19) An etiam reprobant apostolos? Petrus enim et Philippus8 filios procrearunt: Philippus autem filias quoque suas viris locavit. Et Paulus quidem certe non veretur in quadam epistola suam appellare “conjugem,” quam non circumferebat, quod non magno ei esset opus ministerio. Dicit itaque in quadam epistola: “Non habemus potestatem sororem uxorem circumducendi, sicut et reliqui apostoli?” (1Co_9:5) Sed hi quidem, ut erat consentaneum, ministerio, quod divelli non poterat, praedicationi scilicet, attendentes, non ut uxores, 391 sed ut sorores circumducebant mulieres, quae una ministraturae essent apud mulieres quae domos custodiebant: per quas etiam in gynaeceum, absque ulla reprehensione malave suspicione, ingredi posset doctrina Domini. Scimus enim quaecunque de feminis diaconis in altera ad Timotheum praestantissimus9 docet Paulus. Atqui hic ipse exclamavit: “Non est regnum Dei esca et potus:” neque vero abstinentia a vino et carnibus; “sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto.” (Rom_14:17) 1Quis eorum, ovilla pelle indutus, zona pellicea accinctus, circuit ut Elias? Quis cilicium induit, caetera nudus, et discalceatus, ut Isaias? vel subligaculum tantum habet lineum, ut Jeremias? Joannis autem vitae institutum gnosticum quis imitabitur? Sed sic quoque viventes, gratias Creatori agebant beati prophetae. Carpocratis autem justitia, et eorum, qui aeque atque ipse impudicam prosequuntur communionem, hoc modo dissolvitur; simul enim ac dixerit: “Te petenti des;” subjungit: “Et eum, qui velit mutuo accipere, ne averseris;” (Mat_5:42) hanc docens communionem, non autem illam incestam et impudicam. Quomodo autem fuerit is qui petit et accipit, et is qui mutuatur, si nullus sit qui habeat etdet mutuo? Quid vero? quando dicit Dominus: “Esurivi, et me pavistis; sitii, et potum mihi dedistis; hospes eram, et me collegistis; nudus, et me vestiistis;” (Mat_25:35, Mat_25:36) deinde subjungit: “Quatenus fecistis uni horum minimorum, mihi fecistis.” (Mat_25:40) Nunquid easdem quoque tulit leges in Veteri Testamento? “Qui dat mendico, foeneratur Deo.” (Pro_19:17) Et: “Ne abstinueris a benefaciendo egeno,” (Pro_3:27) inquit. Et rursus: “Eleemosynae et fides ne te deficiant,” (Pro_3:3) inquit. “Paupertas” autem “virum humiliat, ditant autem manus virorum.” (Pro_10:4) Subjungit autem: “Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, fit acceptus.” Et: “Pretium redemptionis anima, propriae judicantur divitiae.” (Pro_13:8) Annon aperte indicat, quod sicut mundus componitur ex contrariis, nempe ex calido et frigido, humido et sicco, ita etiam ex iis qui dant, et ex iis qui accipiunt? Et rursus cum dixit: “Si vis perfectus esse, vende quae habes, et da pauperibus,” refellit eum qui gloriabatur quod “omnia a juventute praecepta servaverat;” non enim impleverat illud: “Diliges proximum tuum sicut teipsum:” (Mat_19:16; Mar_10:17; Luk_18:18) tunc autem cum a Domino perficeretur, docebatur communicare et impertiri per charitatem. Honeste ergo non prohibuit esse divitem, sed esse divitem injuste et inexplebiliter. “Possessio (enim,) quae cum iniquitate acceleratur, minor redditur.” (Pro_13:11) “Sunt (enim,) qui seminantes multiplicant, et qui colligentes minus habent.” (Pro_11:23) De quibus scriptum est: “Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum in saeculi.” (Psa_111:9) Qui enim “seminat et plura colligit,” is est, qui per terrenam et temporalem communicationem ac distributionem, coelestia acquirit et aeterna. Est autem alius, qui nemini impertit, et incassum “thesauros in terra colligit, ubi aerugo et tinea destruunt.” (Mat_6:19) De quo scriptum est: “Qui colligit mercedes, colligit in saccum perforatum.” (Hag_1:6) Hujus “agrum” Dominus in Evangelio dicet “fuisse fertilem:” (Luk_12:16-20) deinde cum vellet fructus reponere, et esset “majora horrea aedificaturus,” sibi dixisse per prosopopoeiam: “Habes bona multa reposita tibi in multos annos, ede, bibe, laetare:” “Stulte ergo, inquit, hac nocte animam tuam ate repetunt; quae ergo parasti, cujus erunt?”





Caput VII. — Qua in Re Christianorum Continentia Eam Quam Sibi Vindicant Philosophi Antecellat.

Humana ergo continentia,10 ea, inquam, quae est ex sententia philosophorum Graecorum, profitetur pugnare cum cupiditate, et in factis ei non inservire; quae est autem ex nostra sententia continentia, non concupiscere; non ut quis concupiscens se fortiter gerat, sed ut etiam a concupiscendo se contineat. Non potest autem ea aliter comparari continentia, nisi gratia Dei. Et ideo dixit: “Petite, et dabitur vobis.” (Mat_7:7) Hanc gratiam Moyses quoque accepit, qui indigo corpore erat indutus, ut quadraginta diebus neque esuriret, neque sitiret. Quemadmodum autem melius est sanum esse, quam aegrotantem disserere de sanitate: ita lucem esse, quam loqui de luce; et quae est ex veritate continentia, ea quae docetur a philosophis. Non enim ubi est lux, illic tenebrae: ubi autem sola insidet cupiditas, etiamsi quiescat a corporea operatione, at memoria cum eo, quod non est praesens, congreditur. Generatim autem nobis procedar oratio de matrimonio, nutrimento, et aliis, ut nihil faciamus ex cupiditate, velimus autem ea sola, quae sunt necessaria. Non sumus enim filii cupiditatis, sed voluntatis; et eum, qui uxorem duxit propter liberorum procreationem, exercere oportet continentiam, ut ne suam quidem concupiscat uxorem, quam debet diligere, honesta et moderata voluntate operam dans liberis. Non enim “carnis curam gerere ad concupiscentias” didicimus; “honeste autem tanquam in die,” 392 Christo, et Dominica lucida vitae institutione, “ambulantes, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in litibus et contentionibus.” (Rom_13:12, Rom_13:13, Rom_13:14) Verumenimvero non oportet considerare continentiam in uno solum genere, nempe in rebus venereis, sed etiam in quibuscunque aliis, quae luxuriosa concupiscit anima, non contenta necessariis, sed sollicita de deliciis. Continentia est pecuniam despicere; voluptatem, possessionem, spectaculum magno et excelso animo contemnere; os continere, ratione quae sunt mala vincere. Jam vero angeli quoque quidam, cum fuissent incontinentes, victi cupiditate, huc e coelo deciderunt. Valentinus autem in Epistola ad Agathopodem: “Cum omnia, inquit, sustinuisset, erat continens, divinitatem sibi comparavit Jesus; edebat et bibebat peculiari modo, non reddens cibos; tanta ei inerat vis continentiae, ut etiam nutrimentum in eo non interierit, quoniam ipse non habuit interitum.” Nos ergo propter dilectionem in Dominum, et propter ipsum honestum, amplectimur continentiam, templum Spiritus sanctificantes. Honestum enim est, “propter regnum coelorum seipsum castrare” (Mat_19:12) ab omni cupiditate, et “emundare conscientiam a mortuis operibus, ad serviendum Deo viventi.” (Heb_9:14) Qui autem propter odium adversus carnem susceptum a conjugali conjunctione, et eorum qui conveniunt ciborum participatione, liberari desiderant, indocti sunt et impii, et absque ratione continentes, sicut aliae gentes plurimae. Brachmanes quidem certe neque animatum comedunt, neque vinum bibunt; sed aliqui quidem ex iis quotidie sicut nos cibum capiunt; nonnulli autem ex iis tertio quoque die, ut ait Alexander Polyhistor in Indicis; mortem autem contemnunt, et vivere nihili faciunt; credunt enim esse regenerationem: aliqui autem colunt Herculem et Pana. Qui autem ex Indis vocantur Σεμνοί, hoc est, venerandi, nudi totam vitam transigunt: ii veritatem exercent, et futura praedicunt, et colunt quamdam pyramidem, sub qua existimant alicujus dei ossa reposita. Neque vero Gymnosophistae, nec qui dicuntur Σεμνοι, utuntur mulieribus, hoc enim praeter naturam et iniquum esse existimant; qua de causa seipsos castos conservant. Virgines autem sunt etiam mulieres, quae dicuntur Σεμνοί, hoc est, venerandae. Videntur autem observare coelestia, et per eorum significationem quaedam futura praedicere.





Caput VIII. — Loca S. Scripturae Ab Haereticis in Vituperium Matrimonii Adducta Explicat; et Primo Verba Apostoli Rom_6:14, Ab Haereticorum Perversa Interpretatione Vindicat.11

Quoniam autem qui introducunt indifferentiam, paucas quasdam Scripturas detorquentes, titillanti suae voluptati eas suffragari existimant; tum praecipue illam quoque: “Peccatum enim vestri non dominabitur; non estis enim sub lege, sed sub gratia;” (Rom_6:14) et aliquas alias hujusmodi, quarum post haec non est rationi consentaneum ut faciam mentionem (non enim navem instruo piraticam), age paucis eorum argumentum perfringamus. Ipse enim egregius Apostolus in verbis, quae praedictae dictioni subjungit, intentati criminis afferet solutionem: “Quid ergo? peccabimus, quia non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit.” (Rom_6:15) Adeo divine et prophetice e vestigio dissolvit artem voluptatis sophisticam. Non intelligunt ergo, ut videtur, quod “omnes nos oportet manifestari ante tribunal Christi, ut referat unusquisque per corpus ea quae fecit, sive bonum, sive malum:” (2Co_5:10) ut quae per corpus fecit aliquis, recipiat. “Quare si quis est in Christo, nova creatura est,” nec amplius peccatis dedita: “Vetera praeterierunt,” vitam antiquam exuimus: “Ecce enim nova facta sunt,” (2Co_5:16, 2Co_5:17) castitas ex fornicatione, et continentia ex incontinentia, justitia ex injustitia. “Quae est enim participatio justitiae et injustitiae? aut quae luci cum tenebris societas? quae est autem conventio Christo cum Belial? quae pars est fideli cum infideli? quae est autem consensio templo Dei cum idolis? (2Co_6:14, 2Co_6:15, 2Co_6:16) Has ergo habentes promissiones, mundemus nos ipsos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctitatem in timore Dei.” (2Co_7:1)





Caput IX. — Dictum Christi Ad Salomen Exponit, Quod Tanquam in Vituperium Nuptiarum Prolatum Haeretici Allegabant.

Qui autem Dei creaturae resistunt per speciosam illam continentiam, illa quoque dicunt, quae ad Salomen dicta sunt, quorum prius meminimus: habentur autem, ut existimo, in Evangelio secundum Aegyptios.12 Aiunt enim ipsum dixisse Servatorem: “Veni ad dissolvendum opera feminae;” feminae quidem, cupiditatis; opera autem generationem et interitum. Quid ergo dixerint? Desiit haec administratio? Non dixerint: manet enim mundus in eadem oeconomia. Sed non falsum dixit Dominus; revera enim opera dissolvit cupiditatis, avaritiam, contentionem, gloriae cupiditatem, mulierum insanum amorem, paedicatum, ingluviem, luxum et profusionem, et quae sunt his similia. Horum autem ortus, est animae interitus: siquidem “delictis mortui” efficimur. (Eph_2:5) Ea veto femina est intemperantia. Ortum autem et interitum 393 creaturarum propter ipsorum naturas fieri necesse est, usque ad perfectam distinctionem et restitutionem electionis, per quam, quae etiam sunt mundo permistae et confusae substantiae, proprietati suae restituuntur. Unde merito cum de consummatione Logos locutus fuerat, ait Salome: “Quousque morientur homines?” Hominem autem vocat Scriptura dupliciter: et eum, qui apparet, et animam; et eum rursus, qui servatur, et eum qui non. Mors autem animae dicitur peccatum. Quare caute et considerate respondet Dominus: “Quoadusque pepererint mulieres,” hoc est quandiu operabuntur cupiditates. “Et ideo quemadmodum per unum hominem peccatum ingressum est in mundum, per peccaturn quoque mors ad omnes homines pervasit, quatenus omnes peccaverunt; et regnavit mors ab Adam usque ad Moysen,” (Rom_5:12-14) inquit Apostolus: naturali autem divinae oeconomiae necessitate mors sequitur generationem: et corporis et animae conjunctionem consequitur eorum dissolutio. Si est autem propter doctrinam et agnitionem generatio, restitutionis causa erit dissolutio. Quomodo autem existimatur mulier causa mortis, propterea quod pariat: ita etiam dicetur dux vitae propter eamdem causam. Proinde quae, prior inchoavit transgressionem, Vita est appellata, (Gen_3:20) propter causam successionis: et eorum, qui generantur, et qui peccant, tam justorum quam injustorum, mater est, unoquoque nostrum, seipsum justificante, vel contra inobedientem constituente. Unde non ego quidem arbitror Apostolum abhorrere vitam, quae est in carne, cum dicit: “Sed in omni fiducia, ut semper, nunc quoque Christus magnificabitur in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. Mihi enim vivere Christus et mori lucrum. Si autem vivere in carne, et hoc quoque mihi fructus operis, quid eligam nescio, et coarctor ex duobus, cupiens resolvi, et esse cum Christo: multo enim melius: manere autem in carne, est magis necessarium propter vos.” (Phi_1:20-24) Per haec enim, ut puto, aperte ostendit, exitus quidem e corpore perfectionem, esse in Dei dilectionem: ejus autem praesentiae in carne, ex grato animo profectam tolerantiam, propter eos, qui salute indigent. Quid vero? non etiam ea, quae deinceps sequuntur, ex ils, quae dicta sunt ad Salomen, subjungunt ii, qui quidvis potius quam quae est ex veritate, evangelicam regulam sunt secuti? Cum ea enim dixisset: “Recte ergo feci, quae non peperi:” scilicet, quod generatio non esset ut oportet assumpta; excipit Dominus, dicens: “Omni herba vescere, ea autem, quae habet amaritudinem, ne vescaris.” Per haec enim significat, esse in nostra potestate, et non esse necessarium ex prohibitione praecepti, vel continentiam, vel etiam matrimonium; et quod matrimonium creationi aliquid affert auxilii, praeterea explicans. Ne quis ergo eum deliquisse existimet, qui secundum Logon matrimonium inierit, nisi existimet amaram esse filiorum educationem: contra tamen, permultis videtur esse molestissimum liberis carere. Neque amara cuiquam videatur liberorum procreatio, eo quod negotiis implicatos a divinis abstrahat. Est enim, qui vitam solitariam facile ferre non valens, expetit matrimonium: quandoquidem res grata, qua quis temperanter fruitur, et innoxia: et unusquisque nostrum eatenus sui dominus est, ut eligat, an velit liberos procreate. Intelligo autem, quod aliqui quidem, qui praetextu matrimonii difficultatum ab eo abstinuerunt, non convenienter sanctae cognitioni ad inhumanitatem et odium hominum defluxerunt; et petit apud ipsos charitas; alii autem matrimonio ligati, et luxui ac voluptatibus dediti, lege quodammodo eos comitante, fuerunt, ut ait Propheta, “assimilati jumentis.” (Psa_48:1-14:21)





Caput X. — Verba Christi Mat_18:20, Mystice Exponit.13

Quinam sunt autem illi “duo et tres, qui congregantur in nomine Domini, in” quorum “medio” est Dominus? (Mat_18:20) annon virum et mulierem et filium tres dicit, quoniam mulier cum viro per Deum conjungitur? Quod si accinctus quis esse velit et expeditus, non volens procreate liberos, propter eam, quae est in procreandis liberis, molestiam et occupationem, “maneat,” inquit Apostolus, absque uxore “ut ego.” (1Co_7:7) Quiam vero effatum Domini exponunt, ac si dixisset, cum pluribus quidem esse Creatorem ac praesidem generationis Deum; cum uno autem, nempe electo, Servatorem, qui alterius, boni scilicet, Dei Filius sit. Hoc autem non ira habet: sed est quidem etiam cum iis, qui honeste ac moderate in matrimonio versati sunt, et liberos susceperunt, Deus per Filium: est autem etiam cum eo, qui secundum Logon, seu rationem, fuit continens, idem Dens. Fuerint autem aliter quoque tres quidem, ira, cupiditas, et ratio: caro autem at anima et spiritus, alia ratione. Forte autem et vocationem et electionem secundam, et tertium genus, quod in primo honore collocatur, innuit trias prius dicta: cum quibus est, quae omnia considerat, Dei potestas, absque divisione cadens in divisionem. Qui ergo animae naturalibus, ita ut oportet, utitur operationibus, desiderat quidem ea, quae sunt convenientia, odio autem habet ea, quae laedunt, sicut jubent mandata: “Benedices” enim, inquit, “benedicenti, et maledices maledicenti.” 394 Quando autem his, ira scilicet et cupiditate, superior factus, et creaturae amore vere affectus propter eum, qui est Deus et effector omnium, gnostice vitam instituerit, et Salvatori similis evadens, facilem temperantiae habitum acquisiverit, et cognitionem, fidem, ac dilectionem conjunxerit, simplici hac in parte judicio utens, et vere spiritalis factus, nec earum quae ex ira et cupiditate procedunt, cogitationum omnino capax, ad Domini imaginem ab ipso artifice efficitur homo perfectus, is sane dignus jam est, qui frater a Domino nominetur, is simul est amicus et filius. Sic ergo “duo et tres” in eodem “congregantur,” nempe in homine gnostico. Poterit etiam multorum quoque concordia ex tribus aestimata, cum quibus est Dominus, significare unam Ecclesiam, unum hominem, genus unum. Annon cum uno quidem Judaeo erat Dominus, cum legem tulit: at prophetans, et Jeremiam mittens Babylonem, quinetiam eos qui erant ex gentibus vocans per prophetiam, congregavit duos populos: tertius autem est unus, qui ex duobus “creatur in novum hominem, quo inambulat et inhabitat” in ipsa Ecclesia? Et lex simul et prophetae, una cum Evangelio, in nomine Christi congregantur in unam cognitionem. Qui ergo propter odium uxorem non ducunt, vel propter concupiscentiam carne indifferenter abutuntur, non sunt in numero illorum qui servantur, cum quibus est Dominus.





Caput XI. — Legis et Christi Mandatum de Non Concupiscendo Exponit.14

His sic ostensis, age Scripturas, quae adversantur sophistis haereticis, jam adducamus, et regulam continentiae secundum logon seu rationem observandam declaremus. Qui vero intelligit, quae Scriptura cuique haeresi contraria sit, cam tempestive adhibendo refutabit eos, qui dogmata mandatis contraria fingunt. Atque ut ab alto rem repetamus, lex quidem, sicut prius diximus, illud, “Non concupisces uxorem proximi tui,” (Exo_20:17) prius exclamavit ante conjunctam Domini in Novo Testamento vocem, quae dicit ex sua ipsius persona: “Audivistis legem praecipientem: Non moechaberis. Ego autem dico: Non concupisces.” (Mat_5:27, Mat_5:28) Quod enim vellet lex viros uti moderate uxoribus, et propter solam liberorum susceptionem, ex eo clarum est, quod prohibet quidem eum, qui non habet uxorem, statim cum “captiva” habere consuetudinem. (Deu_21:11, Deu_21:12, Deu_21:13) Quod si semel desideraverit, ei, cum tonsa fuerit capillos, permittere ut lugeat triginta diebus. Si autem ne sic quidem emarcescat cupiditas, tunc liberis operam dare, cum quae dominatur impulsio, probata sit praefinito tempore consentanea rationi appetitio. Unde nullum ex veteribus ex Scriptura ostenderis, qui cum praegnante rem habuerit: sed postquam gestavit uterum, et postquam editum fetum a lacte depulit, rursus a viris cognitas fuisse uxores. Jam hunc scopum et institutum invenies servantem Moysis patrem, cum triennium post Aaronem editum intermisisset, genuisse Moysem. Et rursus Levitica tribus, servans hanc naturae legem a Deo traditam, aliis numero minor ingressa est in terram promissam. Non enim facile multiplicatur genus, cum viri quidem seminant, legitimo juncti matrimonio; exspectant autem non solum uteri gestationem, sed etiam a lacte depulsionem. Unde merito Moyses, quoque Judaeos paulatim provehens ad continentiam, cum “tribus diebus” (Exo_19:20) deinceps consequentibus a venerea voluptate abstinuissent, jussit audire verba Dei. “Nos ergo Dei templa sumus, sicut dixit propheta: Inhabitabo in eis, et inambulabo, et ero eorum Deus, et ipsi erunt meus populus,” si ex praeceptis vitam instituamus, sive singuli nostrum, sive tota simul Ecclesia. “Quare egredimini e medio ipsorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tangatis; et ego vos suscipiam, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.” (2Co_6:16, 2Co_6:17, 2Co_6:18) Non ab iis, qui uxores duxerunt, ut aiunt, sed a gentibus, quae adhuc vivebant in fornicatione, praeterea autem a prius quoque dictis haeresibus, ut immundis et impiis, prophetice nos jubet separari. Unde etiam Paulus quoque verba dirigens ad eos, qu ierant iis, qui dicti sunt, similes: “Has ergo promissiones habete, inquit, dilecti: mundemus corda nostra ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctitatem in timore Dei. (2Co_7:1) Zelo enim vos zelo Dei; despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.” (2Co_11:2) Et Ecclesia quidem alii non jungitur matrimonio, cum sponsum habeat: sed unusquisque nostrum habet potestatem ducendi, quamcunque velit, legitimam uxorem, in primis, inquam, nuptiis. “Vereor autem, ne sicut serpens seduxit Evam in astutia, corrumpantur sensus vestri a simplicitate, quae in Christo est,” (2Co_11:3) pie admodum et doctoris instar dixit Apostolus. Quocirca admirabilis quoque Petrus: “Charissimi, inquit, obsecro vos tanquam advernas et peregrinos, abstinete vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam, conversationem vestram inter gentes habentes bonam: quoniam sic est voluntas Dei, ut bene facientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam; quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed ut servi Dei.” (1Pe_2:11, 1Pe_2:12, 1Pe_2:15, 1Pe_2:16) Similiter etiam scribit Paulus in 395 Epistola ad Romanos: “Qui mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in ipso? Quoniam vetus homo noster simul est crucifixus, ut destruatur corpus peccati,” (Rom_6:2, Rom_6:6) usque ad illud: “Neque exhibete membra vestra, arma injustitiae peccato.” (Rom_6:13) Atque adeo cum in hunc locum devenerim, videor mihi non esse praetermissurus, quin notem, quod eumdem Deum per legem et prophetas et Evangelium praedicet Apostolus. Illud enim: “Non concupisces,” quod scriptum est in Evangelio, legi attribuit in Epistola ad Romanos, sciens esse unum eum, qui praedicavit per legem et prophetas, Patrem, et qui per ipsum est annuntiatus. Dicit enim: “Quid dicemus? Lex estne peccatum? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Concupiscentiam enim non cognovissem, nisi lex diceret: Non concupisces.” (Rom_7:7) Quod si ii, qui sunt diversae sententiae, repugnantes, existiment Paulum verba sua dirigentem adversus Creatorem, dixisse ea, quae deinceps sequuntur: “Novi enim, quod non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum;” (Rom_7:18) legant ea, quae prius dicta sunt; et ea, quae consequuntur. Prius enim dixit: “Sed inhabitans in me peccatum;” propter quod consentaneum erat dicere illud: “Non habitat in carne mea bonum.” (Rom_7:17) Consequenter subjunxit: “Si autem quod nolo, hoc ego facio, non utique ego id operor, sed quod inhabitat in me peccatum:” quod “repugnans,” inquit, “legi” Dei et “mentis meae, captivat me in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore morris hujus?” (Rom_7:20, Rom_7:23, Rom_7:24) Et rursus (nunquam enim quovis modo juvando defatigatur) non veretur veluti concludere: “Lex enim spiritus liberavit me a lege peccati et mortis:” quoniam “per Filium Deus condemnavit peccatum in carne, ut justificatio legis impleatur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.” (Rom_8:2, Rom_8:3, Rom_8:4) Praeter haec adhuc declarans ea, quae prius dicta sunt, exclamat: “Corpus quidem mortuum propter peccatum:” significans id non esse templum, sed sepulcrum animae. Quando enim sanctificatum fuerit Deo, “Spiritus ejus,” infert, “qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui vivificabit etiam mortalia vestra corpora, per ejus Spiritum, qui habitat in vobis.” (Rom_8:10, Rom_8:11) Rursus itaque voluptarios increpans, illa adjicit: “Prudentia enim carnis, mors; quoniam qui ex carne vivunt, ea, quae sunt carnis, cogitant; et prudentia carnis est cum Deo gerere inimicitias; legi enim Dei non subjicitur. Qui autem sunt in carne,” non ut quidam decernunt, “Deo placere non possunt,” sed ut prius diximus. Deinde ut eos distinguat, dicit Ecclesiae: “Vos autem non estis in carne, sed in spiritu, si quidem spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem spiritum Christi non habet, is non est ejus. Si autem Christus in vobis, corpus quidem est mortuum per peccatum, spiritus autem vivus per justitiam. Debitores itaque sumus, fratres, non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vivitis, estis morituri: si vero spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quicunque enim spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.” Et adversus nobilitatem et adversus libertatem, quae exsecrabiliter ab iis, qui sunt diversae sententiae, introducitur, qui de libidine gloriantur, subjungit dicens: “Non enim accepistis spiritum servitutis rursus in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba Pater;” (Rom_8:5-10, Rom_8:12-15) hoc est, ad hoc accepimus, ut cognoscamus eum, quem oramus, qui est vere Pater, qui rerum omnium solus est Pater, qui ad salutem erudit et castigat ut pater, et timorem minatur.





Caput XII. — Verba Apostoli 1Co_7:5, 1Co_7:39, 1Co_7:40, Aliaque S. Scripturae Loca Eodem Spectantia Explicat.

Quod autem “ex consensu ad tempus orationi vacat” conjugium, doctrina est continentiae. Adjecit enim illud quidem, “ex consensu,” ne quis dissolveret matrimonium; “ad tempus autem,” (1Co_7:5) ne, dum ex necessitate exercet continentiam is, qui uxorem duxerit, labatur in peccatum, et dum suo conjugio parcit, alienum concupiscat. Qua ratione eum, qui se indecore gerere existimat, quod virginem alat, recte eam dicit esse nuptum daturum. Verum unusquisque, tam is qui castitatem, delegit, quam is qui propter liberorum procreationem seipsum conjunxit matrimonio, in suo proposito firmiter debet perseverare, nec in deterius deflectere. Si enim vitae suae institutum augere ac intendere poterit, majorem sibi apud Deum acquirit dignitatem, propter puram et ex ratione profectam continentiam. Si autem eam, quam elegit, regulam superaverit, in majorem deinde ad spem gloriam recidet. Habet enim sicut castitas, ira etiam matrimonium propria munera et ministeria, quae ad Dominum pertinent, filiorum, inquam, curam gerere et uxoris. Quod enim honeste causatur is, qui est in matrimonio perfectus, est conjugii necessitudo, ut qui omnium curam ac providentiam in domo communi ostenderit. Ac proinde “episcopos,” inquit, oportet constitui, qui ex domo propria toti quoque Ecclesiae praeesse sint meditati. “Unusquisque” ergo, “in quo vocatus est” (1Co_7:24) opere ministerium peragat, ut liber in Christo fiat, et debitam ministerio suo mercedem 396 accipiat. Et rursus de lege disserens, utens allegoria: “Nam quae sub viro est mulier,” inquit, “viventi viro alligata est lege,” (Rom_7:2) et quae sequuntur. Et rursus: “Mulier est alligata, quandiu vivit vir ejus; sin autem mortuus fuerit, libera est ut nubat, modo in Domino. Beata est autem si sic permanserit, mea quidem sententia.” (1Co_7:39, 1Co_7:40) Sed in priore quidem particula, “mortificati estis,” inquit, “legi,” non matrimonio, “ut efficiamini vos alteri, qui excitatus est ex mortuis,” (Rom_7:4) sponsa et Ecclesia; quam castam esse oportet, et ab iis quae sunt intus, cogitationibus, quae sunt contrariae veritati; et ab iis, qui tentant extrinsecus, hoc est ab iis, qui sectantur haereses, et persuadent vobis fornicari ab uno viro, nempe omnipotenti Deo: “Ne sicut serpens decepit Evam,” (2Co_11:3) quae “vita” dicitur, nos quoque inducti callidis haeresium illecebris, transgrediamur mandata. Secunda autem particula statuit monogamiam: non enim, ut quidam existimarunt, mulieris cum viro alligationem, carnis cum corruptelâ connexionem, significari putandum est; impiorum enim hominum, qui matrimonii inventionem diabolo aperte tribuunt, opinionem reprehendit, unde in periculum venit legislator ne incessatur maledictis. Tatianum arbitror Syrum talia audere dogmata tradere.15 His verbis quidem certe scribit in libro De perfectione secundum Servatorem: Consensum quidem conjungit orationi: communio autem corruptelae, interitus solvit interpellationem. Admodum certe circumspecte arcet per concessionem. Nam cum rursus permisit “simul convernire propter Satanam et intemperantiam,” (1Co_7:5) pronuntiavit eum, qui est obtemperaturus, “serviturum duobus dominis:” (Mat_6:24) per consensum quidem, Deo; per dissensionem autem, intemperantiae et fornicationi et diabolo. Haec autem dicit, Apostolum exponens. Sophistice autem eludit veritatem, per verum, falsum confirmans: intemperantiam enim et fornicationem, diabolica vitia et affectiones nos quoque confitemur; intercedit autem moderati matrimonii consensio, quae tum ad precationem continenter deducit, tum ad procreandos liberos cum honestate conciliat. “Cognitio” quidem certe a Scriptura dictum est tempus liberorum procreationis, cum dixit: “Cognovit autem Adam Evam uxorem suam; et concepit, et peperit filium, et nominavit nomen ejus Seth: Suscitavit enim mihi Deus aliud semen pro Abel.” (Gen_4:25) Vides, quemnam maledictis incessant, qui honestam ac moderatam incessunt seminationem, et diabolo attribuunt generationem. Non enim simpliciter Deum dixit, qui articuli praemissione, nempe ὁ Θεός dicens, significavit eum, qui est omnipotens. Quod ab Apostolo autem subjungitur: “Et rursus simul convenite propter Satanam,” (1Co_7:5) in eum finem dicitur, ut occasionem tollat ad alias declinandi cupiditates. Non enim penitus repellit naturae appetitiones, qui fit ad tempus, consensus: per quem rursus inducit Apostolus conjugationem matrimonii, non ad intemperantiam et fornicationem et opus diaboli, sed ne subjugetur intemperantiae, fornicationi, et diabolo. Distinguit autem veterem quoque hominem et novum Tatianus, sed non ut dicimus, “Veterem” quidem “virum,” legem; “novum” autem, Evangelium. Assentimur ei nos quoque, sed non eo modo, quo vult ille, dissolvens legem ut alterius Dei: sed idem vir et Dominus, dum vetera renovat, non amplius concedit polygamiam (nam hanc quidem expetebat Deus, quando oportebat homines augeri et multiplicari), sed monogamiam introducit propter liberorum procreationem et domus curam, ad quam data est mulier adjutrix: et si cui Apostolus propter intemperantiam et ustionem, veniam secundi concedit matrimonii; nam hic quoque non peccat quidem ex Testamento (non est enim a lege prohibitus), non implet autem summam illam vitae perfectionem, quae agitur ex Evangelio. Gloriam autem sibi acquirit coelestem, qui apud se manserit, eam, quae est morte dissoluta, impollutam servans conjunctionem, et grato ac lubente animo paret oeconomiae, per quam effectum est, ut divelli non possit a Domini ministerio. Sed nec eum, qui ex conjugali surgit cubili, similiter ut olim, tingi nunc quoque jubet divina per Dominum providentia: non enim necessario a liberorum abducit procreatione, qui credentes per unum baptismum ad consuetudinem omni ex parte perfectam abluit, Dominus, qui etiam multa Moysis baptismata per unum comprehendit baptismum. Proinde lex, ut per carnalem generationem nostram praediceret regenerationem, genitali seminis facultati baptismum olim adhibuit, non vero quod ab hominis generatione abhorreret. Quod enim apparet homo generatus, hoc valet seminis dejectio. Non sunt ergo multi coitus genitales, sed matricis susceptio fatetur generationem, cum in naturae officina semen formatur in fetum. Quomodo autem vetus quidem est solum matrimonium et legis inventum, alienum autem est, quod est ex Domino, matrimonium, cum idem Deus servetur a nobis? “Non” enim “quod Deus conjunxit, homo” jure “dissolverit;” (Mat_19:6) multo autem magis quae jussit Pater, servabit quoque Filius. Si autem idem simul est et legislator et evangelista, nunquam ipse secum pugnat. Vivit enim lex, cum sit spiritalis, et gnostice intelligatur: nos autem 397 “mortui” sumus “legi per corpus Christi, ut gigneremur alteri, qui resurrrexit ex mortuis,” qui praedictus fuit a lege, “ut Deo fructificaremus.” (Rom_7:4) Quare “lex quidem est sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.” (Rom_7:12) Mortui ergo sumus legi, hoc est, peccato, quod a lege significatur, quod ostendit, non autem generat lex, per jussionem eorum quae sunt facienda, et prohibitionem eorum quae non facienda; reprehendens subjectum peccatum, “ut appareat peccatum.” Si autem peccatum est matrimonium, quod secundum legem initur, nescio quomodo quis dicet se Deum nosse, dicens Dei jussum esse peccatum. Quod si “lex sancta” est, sanctum est matrimonium. Mysterium ergo hoc ad Christum et Ecclesiam ducit Apostolus: quemadmodum “quod ex carne generatur, caro est; ita quod ex spiritu, spiritus,” (Joh_3:6) non solum in pariendo, sed etiam in discendo. Jam “sancti sunt filii,” (1Co_7:14) Deo gratae oblectationes verborum Dominicorum, quae desponderunt animam. Sunt ergo separata fornicatio et matrimonium, quoniam a Deo longe abest diabolus. “Et vos ergo mortui estis legi per corpus Christi, ut vos gigneremini alteri, qui surrexit a mortuis.” (Rom_7:4) Simul autem proxime exauditur, si fueritis obedientes quamdoquidem etiam ex veritate legis eidem Domino obedimus, qui praecipit eminus. Nunquid autem de ejusmodi hominibus merito aperte “dicit Spiritus, quod in posterioribus temporibus deficient quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi falsiloquorum, cauteriatam habentium conscientiam, et prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad participationem cum gratiarum actione fidelibus, et qui agnoverunt veritatem, quod omnis creatura Dei bona est, et nihil est rejiciendum quod sumitur cum gratiarum actione. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem?” (1Ti_4:1-5) Omnino igitur non est prohibendum jungi matrimonio, neque carnibus vesci, aut vinum bibere. Scriptum est enim: “Bonum est carnem non comedere, nec vinum bibere, si quis comedat per offendiculum.” (Rom_14:21) Et: “Bonum est manere sicut ego.” (1Co_7:8) Sed et qui utitur, “cum gratiarum actione,” (Rom_14:19) et qui rursus non utitur, ipse quoque “cum gratiarum actione,” et cum moderata ac temperanti vivat perceptione, logo seu rationi convenienter. Et, ut in summa dicam, omnes Apostoli epistolae, quae moderationem docent et continentiam, cum et de matrimonio, et de liberorum procreatione, et de domus administratione innumerabilia praecepta contineant, nusquam honestum moderatumque matrimonium prohibuerunt aut abrogarunt: sed legis cum Evangelio servantes convenientiam, utrumque admittunt: et eum, qui deo agendo gratias, moderate utitur matrimonio; et eum, qui, ut vult Dominus, vivit in castitate, quemadmodum “vocatus est unusquisque” inoffense et perfecte eligens. “Et erat terra Jacob laudata supra omnem terram,” (Zep_3:19) inquit propheta, ipse vas spiritus gloria afficiens. Insectatur autem aliquis generationem, in eam dicens interitum cadere, eamque perire: et detorquet aliquis ad filiorum procreationem illud dictum Servatoris: “Non oportere in terra thesauros recondere, ubi tinea et aerugo demolitur;” (Mat_6:19) nec erubescit his addere ea, quae dicit propheta: “Omnes vos sicut vestimentum veterascetis, et tinea vos exedet.” (Isa_50:9) Sed neque nos contradicimus Scripturae, neque in nostra corpora cadere interitum, eaque esse fluxa, negamus. Fortasse autem iis, quos ibi alloquitur propheta, ut peccatoribus, praedicit interitum. Servator autem de liberorum procreatione nil dixit, sed ad impertiendum ac communicandum cos hortatur, qui solum opibus abundare, egentibus autem nolebant opem ferre. Quamobrem dicit: “Operamini non cibum, qui perit; sed eum, qui manet in vitam aetenam.” (Joh_6:27) Similiter autem afferunt etiam illud dictum de resurrectione mortuorum: “Fili illius saeculi nec nubunt, nec nubuntur.” (Luk_20:35) Sed hanc interrogationem et eos qui interrogant, si quis consideraverit, inveniet Dominum non reprobare matrimonium, sed remedium afferre exspectationi carnalis cupiditatis in resurrectione. Illud autem, “filiis hujus saeculi,” (Luk_20:24) non dixit ad distinctionem alicujus alius saeculi, sed perinde ac si diceret: Qui in hoc nati sunt saeculo, cum per generationem sint filii, et gignunt et gignuntur; quoniam non absque generatione hanc quis vitam praetergreditur: sed haec generario, quae similem suscipit interitum, non amplius competit ei qui ab hac vita est separatus. “Unus est ergo Pater noster, qui est in coelis:” (Mat_23:9) sed is ipse quoque Pater est omnium per creationem. “Ne vocaveritis ergo, inquit, vobis patrem super terram.” (Mat_23:9) Quasi diceret: Ne existimetis eum, qui carnali vos sevit satu, auctorem et causam vestrae essentiae, sed adjuvantem causam generationis, vel ministrum potius. Sic ergo nos rursus conversos vult effici ut pueros, eum, qui vere Pater est, agnoscentes, regeneratos per aquam, cum haec sit alia satio in creatione. At, inquit, “Qui est caelebs, curat quae sunt Domini; qui autem duxit uxorem, quomodo placebit uxori.” Quid vero? 398 annon licet etiam eis, qui secundum Deum placent uxori, Deo gratias agere? Annon permittitur etiam el, qui uxorem duxit, una cum conjugio etiam esse sollicitum de iis quae sunt Domini? Sed quemadmodum “quae non nupsit, sollicita est de iis, quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu:” (1Co_7:32, 1Co_7:33, 1Co_7:34) ita etiam quae nupsit, et de iis, quae sunt mariti, et de iis, quae sunt Domini, est in Domino sollicita, ut sit sancta et corpore et spiritu. Ambae enim sunt sanctae in Domino: haec quidem ut uxor, ilia vero ut virgo. Ad eos autem pudore afficiendos et reprimendos, qui sunt proclives ad secundas nuptias, apte Apostolus alto quodam tono eloquitur; inquit enim: “Ecce, omne peccatum est extra corpus; qui autem fornicatur, in proprium corpus peccat.” (1Co_6:18) Si quis autem matrimonium audet dicere fornicationem, rursus, legem et Dominum insectans, maledictis impetit. Quemadmodum enim avaritia et plura habendi cupiditas dicitur fornicatio, ut quae adversetur sufficientiae: et ut idololatria est ab uno in multos Dei distributio, ita fornicatio est ab uno matrimonio ad plura prolapsio. Tribus enim modis, ut diximus, fornicatio et adulterium sumitur apud Apostolum. De his dicit propheta: “Peccatis vestris venundati estis.” Et rursus: “Pollutus es in terra aliena:” (Isa_50:1) conjunctionem sceleratam existimans, quae cum alieno corpore facta est, et non cum eo, quod datur in conjugio, ad liberorum procreationem. Unde etiam Apostolus: “Volo, inquit, juniores nubere, filios procreare, domui praecesse, nullam dare occasionem adversario maledicti gratia. Jam enim quaedam diverterunt post Satanam.” (1Ti_5:14, 1Ti_5:15) Quin et unius quoque uxoris virum utique admittit; seu sit presbyter, seu diaconus, seu laicus, utens matrimonio citra reprehensionem: “Servabitur autem per filiorum procreationem.” (1Ti_2:15) Et rursus Servator dicens Judaeos “generationem pravam et adulteram,” docet eos legem non cognovisse, ut lex vult: “sed seniorum traditionem, et hominum praecepta sequentes,” adulterare legem, perinde ac si non esset data vir et dominus eorum virginitatis. Fortasse autem eos quoque innuit esse alienis mancipatos cupiditatibus, propter quas assidue quoque servientes peccatis, vendebantur alienigenis. Nam apud Judaeos non erant admissae communes mulieres: verum prohibitum erat adulterium. Qui autem dicit: “Uxorem duxi, non possum venire,” (Luk_14:20) ad divinam coenam, est quidem exemplum ab eos arguendos, qui propter voluptates abscedunt a divino mandato: alioquin nec qui justi fuere ante adventum, nec qui post adventum uxores duxerunt, servabuntur, etiamsi sint apostoli. Quod si illud attulerint, quod propheta quoque dicit: “Inveteravi inter omnes inimicos meos,” (Psa_6:8) per inimicos peccata intelligant. Unum quoddam autem est peccatum, non matrimonium, sed fornicatio: alioqui generationem quoque dicunt peccatum, et creatorem generationis.





FOOTNOTES



7 [Elucidation VI.]

8 [Elucidation VII.]

9 [De diaconissa primitiva, confer Bunsenium, apud Hippol., vol. iii. p. 41.]

10 [Elucidation VIII.]

11 [Elucidation IX.]

12 [Elucidation X.]

13 [Elucidation XI.]

14 [Elucidation XII.]

15 [Elucidation XIII.]