Martin Luther Collection: Luther, Martin - 95 Thesis: Latin

Online Resource Library

Commentary Index | Return to PrayerRequest.com | Download

Martin Luther Collection: Luther, Martin - 95 Thesis: Latin



TOPIC: Luther, Martin - 95 Thesis (Other Topics in this Collection)
SUBJECT: Latin

Other Subjects in this Topic:

``Disputatio pro Declaratione Virtutis Indulgentiarum.''

by Dr. Martin Luther, 1483-1546







D. MARTIN LUTHERS WERKE: KRITISCHE GESAMMTAUSGABE.

1. Band (Weimar: Hermann Boehlau, 1883). pp. 233-238.

PW #001-001La



Amore et studio elucidande veritatis hec subscripta disputabuntur

Wittenberge, Presidente R. P. Martino Lutther, Artium et S.

Theologie Magistro eiusdemque ibidem lectore Ordinario. Quare

petit, ut qui non possunt verbis presentes nobiscum disceptare

agant id literis absentes.



In nomine domini nostri Hiesu Christi. Amen.



1. Dominus et magister noster Iesus Christus dicendo `Penitentiam

agite &c.' omnem vitam fidelium penitentiam esse voluit.



2. Quod verbum de penitentia sacramentali (id est confessionis et

satisfactionis, que sacerdotum ministerio celebratur) non potest

intelligi.



3. Non tamen solam intendit interiorem, immo interior nulla est,

nisi foris operetur varias carnis mortificationes.



4. Manet itaque pena, donec manet odium sui (id est penitentia

vera intus), scilicet usque ad introitum regni celorum.



5. Papa non vult nec potest ullas penas remittere preter eas, quas

arbitrio vel suo vel canonum imposuit.



6. Papa non potest remittere ullam culpam nisi declarando, et

approbando remissam a deo Aut certe remittendo casus reservatos

sibi, quibus contemptis culpa prorsus remaneret.



7. Nulli prorus remittit deus culpam, quin simul eum subiiciat

humiliatum in omnibus sacerdoti suo vicario.



8. Canones penitentiales solum viventibus sunt impositi nihilque

morituris secundum eosdem debet imponi.



9. Inde bene nobis facit spiritussanctus in papa excipiendo in

suis decretis semper articulum mortis et necessitatis.



10. Indocte et male faciunt sacerdotes ii, qui morituris

penitentias canonicas in purgatorium reservant.



11. Zizania illa de mutanda pena Canonica in penam purgatorii

videntur certe dormientibus episcopis seminata.



12. Olim pene canonice non post, sed ante absolutionem

imponebantur tanquam tentamenta vere contritionis.



13. Morituri per mortem omnia solvunt et legibus canonum mortui

iam sunt, habentes iure earum relaxationem.



14. Imperfecta sanitas seu charitas morituri necessario secum fert

magnum timorem, tantoque maiorem, quanto minor fuerit ipsa.



15. Hic timor et horror satis est se solo (ut alia taceam) facere

penam purgatorii, cum sit proximus desperationis horrori.



16. Videntur infernus, purgaturium, celum differre, sicut

desperatio, prope desperatio, securitas differunt.



17. Necessarium videtur animabus in purgatorio sicut minni

horrorem ita augeri charitatem.



18. Nec probatum videtur ullis aut rationibus aut scripturis, quod

sint extra statum meriti seu augende charitatis.



19. Nec hoc probatum esse videtur, quod sint de sua beatitudine

certe et secure, saltem omnes, licet nos certissimi simus.

20. Igitur papa per remissionem plenariam omnium penarum non

simpliciter omnium intelligit, sed a seipso tantummodo

impositarum.



21. Errant itaque indulgentiarum predicatores ii, qui dicunt per

pape indulgentias hominem ab omni pena solvi et salvari.



22. Quin nullam remittit animabus in purgatorio, quam in hac vita

debuissent secundum Canones solvere.



23. Si remissio ulla omnium omnino penarum potest alicui dari,

certum est eam non nisi perfectissimis, i.e. paucissimis, dari.



24. Falli ob id necesse est maiorem partem populi per

indifferentem illam et magnificam pene solute promissionem.



25. Qualem potestatem habet papa in purgatorium generaliter, talem

habet quilibet Episcopus et Curatus in sua diocesi et parochia

specialiter.



1. [26] Optime facit papa, quod non potestate clavis (quam nullam

habet) sed per modum suffragii dat animabus remissionem.



2. [27] Hominem predicant, qui statim ut iactus nummus in cistam

tinnierit evolare dicunt animam.



3. [28] Certum est, nummo in cistam tinniente augeri questum et

avariciam posse: suffragium autem ecclesie est in arbitrio dei

solius.



4. [29] Quis scit, si omnes anime in purgatorio velint redimi,

sicut de s. Severino et Paschali factum narratur.



5. [30] Nullus securus est de veritate sue contritionis,

multominus de consecutione plenarie remissionis.



6. [31] Quam rarus est vere penitens, tam rarus est vere

indulgentias redimens, i. e. rarissimus.



7. [32] Damnabuntur ineternum cum suis magistris, qui per literas

veniarum securos sese credunt de sua salute.



8. [33] Cavendi sunt nimis, qui dicunt venias illas Pape donum

esse illud dei inestimabile, quo reconciliatur homo deo.



9. [34] Gratie enim ille veniales tantum respiciunt penas

satisfactionis sacramentalis ab homine constitutas.



10. [35] Non christiana predicant, qui docent, quod redempturis

animas vel confessionalia non sit necessaria contritio.



11. [36] Quilibet christianus vere compunctus habet remissionem

plenariam a pena et culpa etiam sine literis veniarum sibi

debitam.



12. [37] Quilibet versus christianus, sive vivus sive mortuus,

habet participationem omnium bonorum Christi et Ecclesie etiam

sine literis veniarum a deo sibi datam.



13. [38] Remissio tamen et participatio Pape nullo modo est

contemnenda, quia (ut dixi) est declaratio remissionis divine.



14. [39] Difficillimum est etiam doctissimis Theologis simul

extollere veniarum largitatem et contritionis veritatem coram

populo.



15. [40] Contritionis veritas penas querit et amat, Veniarum autem

largitas relaxat et odisse facit, saltem occasione.



16. [41] Caute sunt venie apostolice predicande, ne populus false

intelligat eas preferri ceteris bonis operibus charitatis.



17. [42] Docendi sunt christiani, quod Pape mens non est,

redemptionem veniarum ulla ex parte comparandam esse operibus

misericordie.



18. [43] Docendi sunt christiani, quod dans pauperi aut mutuans

egenti melius facit quam si venias redimereet.



19. [44] Quia per opus charitatis crescit charitas et fit homo

melior, sed per venias non fit melior sed tantummodo a pena

liberior.



20. [45] Docendi sunt christiani, quod, qui videt egenum et

neglecto eo dat pro veniis, non idulgentias Pape sed indignationem

dei sibi vendicat.



21. [46] Docendi sunt christiani, quod nisi superfluis abundent

necessaria tenentur domui sue retinere et nequaquam propter venias

effundere.



22. [47] Docendi sunt christiani, quod redemptio veniarum est

libera, non precepta.



23. [48] Docendi sunt christiani, quod Papa sicut magis eget ita

magis optat in veniis dandis pro se devotam orationem quam

promptam pecuniam.



24. [49] Docendi sunt christiani, quod venie Pape sunt utiles, si

non in cas confidant, Sed nocentissime, si timorem dei per eas

amittant.



25. [50] Docendi sunt christiani, quod si Papa nosset exactiones

venialium predicatorum, mallet Basilicam s. Petri in cineres ire

quam edificari cute, carne et ossibus ovium suarum.



1. [51] Docendi sunt christiani, quod Papa sicut debet ita vellet,

etiam vendita (si opus sit) Basilicam s. Petri, de suis pecuniis

dare illis, a quorum plurimis quidam concionatores veniarum

pecuniam eliciunt.



2. [52] Vana est fiducia salutis per literas veniarum, etiam si

Commissarius, immo Papa ipse suam animam pro illis impigneraret.

3. [53] Hostes Christi et Pape sunt ii, qui propter venias

predicandas verbum dei in aliis ecclesiis penitus silere iubent.



4. [54] Iniuria fit verbo dei, dum in eodem sermone equale vel

longius tempus impenditur veniis quam illi.



5. [55] Mens Pape necessario est, quod, si venie (quod minimum

est) una campana, unis pompis et ceremoniis celebrantur,

Euangelium (quod maximum est) centum campanis, centum pompis,

centum ceremoniis predicetur.



6. [56] Thesauri ecclesie, unde Pape dat indulgentias, neque satis

nominati sunt neque cogniti apud populum Christi.



7. [57] Temporales certe non esse patet, quod non tam facile eos

profundunt, sed tantummodo colligunt multi concionatorum.



8. [58] Nec sunt merita Christi et sanctorum, quia hec semper sine

Papa operantur gratiam hominis interioris et crucem, mortem

infernumque exterioris.



9. [59] Thesauros ecclesie s. Laurentius dixit esse pauperes

ecclesie, sed locutus est usu vocabuli suo tempore.



10. [60] Sine temeritate dicimus claves ecclesie (merito Christi

donatas) esse thesaurum istum.



11. [61] Clarum est enim, quod ad remissionem penarum et casuum

sola sufficit potestas Pape.



12. [62] Verus thesaurus ecclesie est sacrosanctum euangelium

glorie et gratie dei.



13. [63] Hic autem est merito odiosissimus, quia ex primis facit

novissimos.



14. [64] Thesaurus autem indulgentiarum merito est gratissimus,

quia ex novissimis facit primos.



15. [65] Igitur thesauri Euangelici rhetia sunt, quibus olim

piscabantur viros divitiarum.



16. [66] Thesauri indulgentiarum rhetia sunt, quibus nunc

piscantur divitias virorum.



17. [67] Indulgentie, quas concionatores vociferantur maximas

gratias, intelliguntur vere tales quoad questum promovendum.



18. [68] Sunt tamen re vera minime ad gratiam dei et crucis

pietatem comparate.



19. [69] Tenentur Episcopi et Curati veniarum apostolicarum

Commissarios cum omni reverentia admittere.

20. [70] Sed magis tenentur omnibus oculis intendere, omnibus

auribus advertere, ne pro commissione Pape sua illi somnia

predicent.

21. [71] Contra veniarum apostolicarum veritatem qui loquitur, sit

ille anathema et maledictus.



22. [72] Qui vero, contra libidinem ac licentiam verborum

Concionatoris veniarum curam agit, sit ille benedictus.



23. [73] Sicut Papa iuste fulminat eos, qui in fraudem negocii

veniarum quacunque arte machinantur,



24. [74] Multomagnis fulminare intendit eos, qui per veniarum

pretextum in fraudem sancte charitatis et veritatis machinantur,



25. [75] Opinari venias papales tantas esse, ut solvere possint

hominem, etiam si quis per impossibile dei genitricem violasset,

Est insanire.



1. [76] Dicimus contra, quod venie papales nec minimum venialium

peccatorum tollere possint quo ad culpam.



2. [77] Quod dicitur, nec si s. Petrus modo Papa esset maiores

gratias donare posset, est blasphemia in sanctum Petrum et Papam.



3. [78] Dicimus contra, quod etiam iste et quilibet papa maiores

habet, scilicet Euangelium, virtutes, gratias, curationum &c. ut

1. Co. XII.



4. [79] Dicere, Crucem armis papalibus insigniter erectam cruci

Christi equivalere, blasphemia est.



5. [80] Rationem reddent Episcopi, Curati et Theologi, Qui tales

sermones in populum licere sinunt.



6. [81] Facit hec licentiosa veniarum predicatio, ut nec

reverentiam Pape facile sit etiam doctis viris redimere a

calumniis aut certe argutis questionibus laicorm.



7. [82] Scilicet. Cur Papa non evacuat purgatorium propter

sanctissimam charitatem et summam animarum necessitatem ut causam

omnium iustissimam, Si infinitas animas redimit propter pecuniam

funestissimam ad structuram Basilice ut causam levissimam?



8. [83] Item. Cur permanent exequie et anniversaria defunctorum et

non reddit aut recipi permittit beneficia pro illis instituta, cum

iam sit iniuria pro redemptis orare?



9. [84] Item. Que illa nova pietas Dei et Pape, quod impio et

inimico propter pecuniam concedunt animam piam et amicam dei

redimere, Et tamen propter necessitatem ipsius met pie et dilecte

anime non redimunt eam gratuita charitate?



10. [85] Item. Cur Canones penitentiales re ipsa et non usu iam

diu in semet abrogati et mortui adhuc tamen pecuniis redimuntur

per concessionem indulgentiarum tanquam vivacissimi?



11. [86] Item. Cur Papa, cuius opes hodie sunt opulentissimis

Crassis crassiores, non de suis pecuniis magis quam pauperum

fidelium struit unam tantummodo Basilicam sancti Petri?



12. [87] Item. Quid remittit aut participat Papa iis, qui per

contritionem perfectam ius habent plenarie remissionis et

participationis?



13. [88] Item. Quid adderetur ecclesie boni maioris, Si Papa,

sicut semel facit, ita centies in die cuilibet fidelium has

remissiones et participationes tribueret?



14. [89] Ex quo Papa salutem querit animarum per venias magis quam

pecunias, Cur suspendit literas et venias iam olim concessas, cum

sint eque efficaces?



15. [90] Hec scrupulosissima laicorum argumenta sola potestate

compescere nec reddita ratione diluere, Est ecclesiam et Papam

hostibus ridendos exponere et infelices christianos facere.



16. [91] Si ergo venie secundum spiritum et mentem Pape

predicarentur, facile illa omnia solverentur, immo non essent.



17. [92] Valeant itaque omnes illi prophete, qui dicunt populo

Christi `Pax pax,' et non est pax.



18. [93] Bene agant omnes illi prophete, qui dicunt populo Christi

`Crux crux,' et non est crux.



19. [94] Exhortandi sunt Christiani, ut caput suum Christum per

penas, mortes infernosque sequi studeant,



20. [95] Ac sic magis per multas tribulationes intrare celum quam

per securitatem pacis confidant.



M.D.Xvii.